Minimus convivorum patribus conscriptis s.p.d.
Magnum quidem est intervallum, ex quo res difficiliores magni momenti hoc foro tractabantur. Neque ego aliquid novum atque inauditum afferre possum, quod sit dignum disputandi. Sed Odysseam nuper primo cum legerem, vehementer iratus sum ob Odyssea regem. Nonne censetis eum in libro vicesimo secundo turpissime agere, cum Telmachum filium iubeat ancillas gladio interficere, Telemachum ipsum autem multo turpius, cum illis mortem gladio nobilem factam neget, crudelissime necet. Quanto aptior est clementia Caesaris, ut imitemur quam ruditia heroum Homericorum!