Aenigma tuum, optime Zythophile, puto esse de celeberrimo illo pisce qui Sander lucioperca appellatur. In Lacum Pelsonem pervenisse dicitur e mari per Danuvium fluvium et per Sió fossam quae lacum cum Danuvio coniungit. Nescio an errore ducar...
quod praeacutos Sander ille habet dentes, ab Hungaris ipsis fogas solet dici. qui vivit in Pelsone, dicitur süllö. qui sült ,id est assatus, aptus ad cenam est.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Amicis suis spectatissimis sal. Ignoscite quaeso quod hodie carmen facere non possum; flammeus enim solis fervor mentem obsidet… Sed ad rem: Imperator quondam, ut duo fluvios qui paribus fere intervallis in mare influunt inter se coniungeret, fossam fieri iussit. Cuius constructio ad finem non est deducta, sed id quod reliquum est etiamnunc non mediocrem nobis efficit admirationem. Iam CC fere annis ante simile in eadem regione opus incohatum est. Eius quoque reliquiis etiamnunc admiratione afficimur. Quae fossae?
Anno MDCCCVI Napoleo fossam faciendam curavit, quae Mosam Rhenumque inter se coniungeret (fossa septemtrionalis). altera fossa ad eosdem fluvios inter se coniungendos saeculo XVII. Isabella Clara Eugenia Philippi II. filia navante inchohata est, a qua nomen cepit (Fossa Eugeniana).
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Donatus rude degit in casella aestates operarius modestus, casu qui mutilatus est iniquo. Lustris praeteritis novem licet nunc rem nostra quoque lectitare lingua.
quis liber? quis scriptor? nomen operarii?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Consus amico suo litteratissimo s. d. p. Aenigma videtur esse de libro qui inscribitur Der Sprengmeister (2018) vel Bergsprängaren (1973) (forsitan Latine "De magistro rerum detonantium" ). Scripsit opus Henning Mankell. Operarii nomen: Oskar Johannsson.