De tabulario Agrippinensi repentina ruina collapso

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

De tabulario Agrippinensi repentina ruina collapso

Beitragvon consus » Mi 4. Mär 2009, 12:12

Agrippinenses patriae lamentantur calamitatem:

In maerore iacens gemit ampla Colonia magno:
Heu! pretii summi tot periere bona.
Victa ruisse vides casu tabularia tristi;
Tartarus exsultat divitiasque trahit.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: De tabulario Agrippinensi repentina ruina collapso

Beitragvon Zythophilus » Mi 4. Mär 2009, 18:32

Aedibus illapsis nunc magna Colonia luget,
quod data diuitiis tecta ruere, querens.
Quae seruabat opes, ne tempus perderet artes
inuidaque obliuio, uae!, – domus ipsa perit!
Sunt seruanda iterum, quae iam seruata tenebat,
eripienda malo ruderibusque domus.
Dira quot acta, libros, delet documenta ruina!
Quis memoranda uiris reddere signa potest?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16968
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: De tabulario Agrippinensi repentina ruina collapso

Beitragvon Zythophilus » Mi 4. Mär 2009, 21:54

Saucia perfodiens ubanae uiscera terrae
ferratum sub humi tegmine ponis iter.
Motibus acta, caue, crebris lapsuraque in altum
ne uoret impositas terra repente domus.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16968
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: De tabulario Agrippinensi repentina ruina collapso

Beitragvon consus » Mi 4. Mär 2009, 21:59

Aedes cur ruerint, fortasse requiris, amice:
Tellus quae foditur prisca sepulchra tegit.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: De tabulario Agrippinensi repentina ruina collapso

Beitragvon Zythophilus » Mi 4. Mär 2009, 22:45

Est tristissima res, quamquam iocus esse uidetur:
Efficiunt cladem prisca sepulcra malam.
Mors sibi nunc sumpta repetit loca debita poena:
Mota putanda sacro manibus ira loco.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16968
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: De tabulario Agrippinensi repentina ruina collapso

Beitragvon Apollonios » Do 5. Mär 2009, 19:33

non modo scripta lugete -
mementote et virorum
qui ambo in antro iacent.
quisquam eis caret,
illius et mementote.
vana sunt scripta
sine viventibus.
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 49 Gäste