in quodam indice "Pontili", cuius iam mentionem feci in quoque nova quoque verba insunt, sub lemmate "dusche" scriptum invenis "mammatum" - puto ergo id, quo (mamma praedito) liquor quidam praebetur.
quid dicitis? estne haec translatio inter Latine loquentes usitatior? vere quidem Latinum (id est antiquum) non est, si indicibus credo.
equidem verbo mammati minime id significari censeo, quod nostra lingua "dusche" appellatur. nam illud "mammatum" quid significet, ex duobus tantum locis , ni fallor, apparet: a) Vitr.arch. 7,4,2 ; b) Plin.hist. nat. 35, 159. lectio Vitruvii dubia est , nam codices inter se differunt (
hamatae sive
amatae pro
mammatae ); sed licet
mammatae legatur, tamen de certo lavationis genere non cogitandum esse puto, dummodo rem, de qua agitur, diligentius respiciamus:
deinde insuper erectae hamatae/mammatae tegulae ab imo ad summum parietem figantur, quarum interiores partes curiosius picentur, ut ab se respuant liquorem...in hac enim parte operis sui Vitruvius docet, qua ratione possit praestari, ut humor, qui
parietibus inest, exitus quosdam habeat. id illis tegulis "mammatis" sive "hamatis" praestari posse.
videamus nunc, quid Plinius scripserit:
159 etiam ut omittantur in frugum, vini, pomorum, herbarum et fruticum, medicamentorum, metallorum generibus beneficia eius, quae adhuc diximus. neque adsiduitate satiant figlinarum opera, * doliis ad vina excogitatis, ad aquas tubulis, ad balineas mammatis, ad tecta *imbricibus*, coctilibus laterculis fundamentisque aut quae rota fiunt, propter quae Numa rex septimum collegium figulorum instituit. cum verba eius ad figilina opera pertineant, non dubium est, quin hoc loco de tegulis mammatis supra dictis agatur. quod tamen non ita intellegendum est, ut Romani illis lavationis causa usi sint, ut aqua ex istis tegulis profluente veluti spargerentur. immo pro persuasum habeo eos illis mammatis non usos nisi ad humorem deducendum.