Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
Nostine, quid intersit inter hominem et bestiam? Lingua quidem.
Bestiae numquam ineptiunt.
Mundo creato Deus virum et feminam creavit.
Hilaritatem invenit, ut prohiberet, ne id, quod creavisset, interiret.
Si omnino beatus essem, me scurram esse opus non esset.
Hilaritate carens mortuus essem. Quae mihi remedio est timoris.
Si operans nullam quaeris pecuniam, dicas opusst artem esse, quod agas;
Si quidem pecuniam quaesiveris, dices id, quod agas, rem esse omnino aliam.
Semper dicunt omnia mutatum iri tempore progrediente, sed revera omnia nobis ipsis sunt mutanda.
Nonne vita est series imaginum, quae mutentur, dum repetuntur?
Numquam adhuc offendi, quem pulchrum non esse dicerem.
Coitus et convivia res sunt unicae; in quibus ipsi adesse debeamus.
Nil refert,quis sis, refert, quem te esse putent.
Homines oculis amore capi oportet clausis.
Mortem non metuo; adesse quidem nolam, cum aderit.
Ceterum censeo quemlibet erga quemlibet lepidum esse oportere.
Ubi primum rem quandam cupere desieris, tibi continget.
Bellum Vietnamense mendacio coepit.
Vir quisque feminam eo ducere potest, quo ea se ire vult.
Potentia capior, physicae et paranoias potentia.
Potentiam desideramus, quod animus substituitur illa.
Verba mea ultima? Decedere olim volam ioco cum bono.
Histrionem esse fuga ultima. Quod imo in pectore imaginaris, experiaris et hominem horribilem fugas licet, qui fueris ipse.
Puellae annos XIII ad XIX natae sunt eae, quae plus noverunt de pillula, quam earum matres noverant
de partu.
Eruditio scholaris maxime id studeat oportet, ut viri et feminae creentur,
qui nova facere possint nec repetant tantum, quod proavi iam fecerunt.
Quomodo nos mente adulta praediti scire possumus, quid animum pueri aut puellae inflammet?
Si hoc sequeris cogitatum, aliquid novum invenias licebit.
Magistros se ut oratores gerere desinere velimus, qui contenti sint solutionibus praeparatis
tradendis. Magistri potius esse oportet cogitationes subitas proferre, quibus mens iuvenalsi incitetur.
Si quid puerum aut puellam doces, eos privas facultate, ut illud inveniant ipsi.
Quod videmus, eo mutatur, quod scimus. Quod scimus, eo mutatur, quod videmus.
Cogitare non potui non cogitans.
Intelligentia est illud, quo utimur necientes, quid sit agendum.
Ut idem cogitatum aliis exprimere verbis, scientiam humanam esse navam.
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 46 Gäste