Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc MDCLVIII annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 22. Nov 2023, 07:34

Emoritur Felix papae sine honore secundus:
hicine papa fuit iustus in urbe tamen?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17120
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc LX annos

Beitragvon marcus03 » Mi 22. Nov 2023, 14:59

Ioannis Fitzgerald Kennedy vir civilis et praeses Civitatum Foederatarum Americae occiditur in
urbe Dallas annos XLVI natus.
Natus est a.d. IV Kal. Mai anno MCMXVII.

Libertas indivisibilis est. Si unus tantum in servitute vivit, omnes liberi non sunt,


Nulla res maiore constat nisi eruditio: nulla eruditio


Timore adducti agamus numquam oportet, sed numquam timeamus oportet, ne agamus.


Genus humanum bello finem facere debet, aliter bellum generi humano finiet finem.


Vita iniustast, sed non semper tibi incommodost.


Res iniucunde verae meliores sunt quam spes iucunde inanes.


Eruditio non est id, quod scimus, sed scire studere.

Nulla est progressio, si homines rebus futuris non confidunt.

Libertas via progessionis omnium optima.

Quae nobis his diebus sunt difficultati, instrumentis militaribus solvantur non licet.

Ego sum unus ex Berolinensibus.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11696
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCCLXXIX annos

Beitragvon marcus03 » Do 23. Nov 2023, 09:12

Areopagitica, tractatus de censura a poeta viroque civili Ioanne Milton compositus, primum profertur.
In quo consilium publicum Anglicum hortatur, ne assentiatur censurae ad libros proferendos pertinentis,
qui ante editionem auctoritati ecclesiae et rei publicae proponendi erant probandi.
Quod scriptum putatur locus classicus argumentorum contra censuram praecedentem prolatorum.
Isocratis opus, quod Areopagitica inscribitur, Miltoni exemplo fuisse constat.

https://de.wikipedia.org/wiki/Areopagitica

Dicta Miltonica:

Quid est commune nocti cum somno?

Liber est, qui rationi paret.

Apud inferos imperare quam apud deos servum esse praestat.

Femina est opus summum, creationis corona, Dei donum omnium optimum ultimumque.

Qui sui animi impetibus, cupiditatibus timoribusque imperat, reges superat.

Qui hominem occidit, occidit animal ratione praeditum et Dei imaginem.
Qui autem librum delet bonum, Dei imaginis, ut ita dicam, semen occidit.

Deus lux est, numquam habitat nisi in luce.

Opinio aliorum hominum bonorum nihil est aliud nisi scientia, quae fieri coepit.

marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11696
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MCMXLIX annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 24. Nov 2023, 08:21

Tuscia quem genuit, perit Aulus Persius auctor;
quem saturas Musae composuisse probant.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17120
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CCCXCI annos

Beitragvon marcus03 » Fr 24. Nov 2023, 12:19

Benedictus/Baruch de Spinoza philosophus Batavus in lucem editur Amstelodami.
Decessit a.d. IX Kal. Mart. anno MDCLXXVII Hagae. Filius erat parentum e Lusitania oriundorum.

Lingua Lusitana ei erat sermo patrius.
Qui rationalismi doctrinae favit et inter conditores habetur bibliae
exegeseos et religionis modernae interpretationis criticae.
Anno MDCLVI e synagoga exclusus est valde vituperatus.

Causa, quae superstitionem parit, sustinet, alitque, metus est.


Quamdiu nobis aliquid facere non posse videmur, tamdiu fieri non potest, ut id faciamus.


Nescio, quomodo philosophiam doceam, religione translaticia disturbatus.


Humilitas virtus non est i.e. e ratione non oriundast.


Modestia genus est ambitionis.

Mundum ridere non oportet nec deflere. Qui intellegatur oportet.

Quem appellamus casum, refugium est ignorantiae.

Ad nihil spectat philosophia nisi ad veritatem.
Ad nullas spectat res fides nisi ad oboedientiam et pietatem.

Id studeo, ut non verborum significationem explicem, sed ut explicem rerum naturam.

Esse, quod sumus, et fieri, quod esse possumus, ad utrumque sumus nati.

Pax non est belli absententia. Pax virtus est, mentis habitus, propensitas ad benevolentiam,
fiduciam iustitiamque.

Homo liber numquam agit dolose, sed semper honeste et sincere.

Amor gaudiumst comitatum notioni causae externae.

Libertas humana in nulla re positast nisi in eo, ut homines sciant, quod velint,
nescientes causas, quibus destinentur.

Plurimae controversiae oriuntur, cum homines recte exprimere non possint,
quod cogitent, aut false interpretentur, quod alii cogitent.

Quo facilius aliquid est intellectu, eo facilius in memoria haeret.

Omnia necessitate fiunt. Nihil invenitur boni nec mali in natura.

Qui nimis magni putatur, facile superbia capi solet.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11696
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc VII annos

Beitragvon marcus03 » Sa 25. Nov 2023, 10:19

Fidelis Alexander Castro Ruz vir rerum novarum cupidus et vir civilis, dictator,
praeses Cubanus obit Havannae.
Natus est Id. Aug. anno MCMXXVI vel MCMXXVII Biranae, quod oppidum in Cuba orienti situmst.
Anno MCMLVIII exeunte dictatorem Fulgencionem Battistam depulsit imperio.

Semper Iesum Christum admiratus sum. Qui enim erat communista primus.
Panes et pisces multiplicavit. Idem et nos facimus.

Cogitatio subita, quae ad irritum cecidit, mala putanda non est.

Id studui, ut mundum mutarem ... Sed spes est inanis.

Basium basio simile, sed amantes tamen inter se basiare numquam desinent.

Credere non desinam mundum meliorem fieri posse.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11696
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc DXXIII annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 25. Nov 2023, 12:42

Nauis in Europam te, nauta Columbe, reportat,
sed, uage, te retinent ferrea uincla reum.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17120
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CXIV annos

Beitragvon marcus03 » So 26. Nov 2023, 11:37

Eugènius Ionesco scriptor et dramaticus Romanicus Francogallicus-Romanicus nascitur Slatinae.
Obiit a.d. VI Kal. Apr. anno MCMXCIV Lutetiae.
Quem ad theatrum, quod absurdum appelletur, pertinere constat.
Ab anno MCMLXXX et pictor innotuit.

Qui ad absurdum assuefactus est, ei his temporibus vitae difficultati non est.

Ars inutilis est. Sed homo rebus inutilibus ipsis careat non licet.

Nec fidelis nec atheus sum. Paratus sum ad credendum Deum esse aut omnia esse vera.

Sed mihi fieri non potest, ut Deum non esse credam aut eum esse.
Gratiam spero.

Quae res praesentes nominamus, nihi est nisi collisio eius, quod erat cum eo, quod instat-
pars exiguissima eius, quod est, quod statim dilabatur in ea, ex quibus constant praeterita et futura.

Est nullum responsum nisi quaestio ipsa.

Nos experiri putamus, sed quod experimur, experitur nos.


https://de.wikipedia.org/wiki/Eug%C3%A8ne_Ionesco
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11696
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc D annos

Beitragvon Zythophilus » So 26. Nov 2023, 13:07

Vertitur in papam Clementem Iulius audax,
Anglia cui dicit rege iubente „Vale!“.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17120
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CMXXI annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 27. Nov 2023, 07:37

Mandat Christicolis Vrbanus papa secundus,
libera uti facerent arua sacrata uiri.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17120
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CXXVIII annos

Beitragvon marcus03 » Mo 27. Nov 2023, 12:15

Alexander Dumas Iunior scriptor et poeta dramaticus Francogallus obit in oppido
nomine Marly-le-Roi.
Natus est a.d. VI Kal. Aug. anno MDCCCXXIV Lutetiae filius spurius Alexandri Dumas Senioris,
quem ex sutrice quadam procreaverat.
Qui opere innotuit, quod "La dame aux camélias" inscribitur et compluries in pelliculas mutatum est.
Ex quo drama musicum ortumst, quod appellatur LA TRAVIATA.

Sapientia humana omnis duobus continetur verbis: verbo manendi et sperandi

Beatior est quam omnium beatissimus, qui alios beare potest homines.


Feminae potius veniam dant, si suus amor laeditur quam modum, quo se percipiunt ipsas.


Invidia est ars se ipsum magis laedendi aliis.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11696
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXLII annos

Beitragvon marcus03 » Di 28. Nov 2023, 10:28

Stephanus Zweig Austriaco-Britannicus scriptor, translator, pacis amans nascitur Vibdobonae.
Morte voluntaria decessit a.d. VII Kal. Mart. anno MCMXLII Petropoli, quae urbs in Brasilia sitast.

Inter alia innotuit liber, qui inscribitur MAGNA HUMANI GENERIS MOMENTA et XIV fabulas continet
litterarias,quae MINUATURAE nominantur.

Quam pauci homines, et omnium fortissimi, umquam audent confiteri id, quod heri crediderint
fuisse errorem et ineptias.

Dolor demum generi humano religionis sensus creavit i.d. Dei cogitationem.

Nemo abest, quem amamus. Amor est tempus praesens aeternum.

Fides quaeque, quae pecuniae aut potentiae servit, animum suum afficit damno.

Qui se ipsum aliquando invenerit, nihil amittat iam licet.
Qui hominem in se situm aliquando intellexerit, homines intellegit omnes.

Qui suo arbitrio cogitat, simul optime cogitat et aliis maxime prodest.

Feminae dolentis misericordia viri semper est tenera indulgentia.

Umbra quaeque quidem denique est e luce oriundast.


https://de.wikipedia.org/wiki/Stefan_Zweig
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11696
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CLXXXVIII annos

Beitragvon marcus03 » Do 30. Nov 2023, 19:24

Marcus Twain scriptor Americanus nascitur Samuel Langhorne Clemens
in oppido Redding in civitate Connecticut sito.
Qui ad genus litterarium pertinet, quod Realismus Americanus appellatus.


Amor est cogitatum quoddam, coniugium facere actio, sed numquam alterum cum altero impune confunditur.

Ut cum femina beatus sis, permultum opus est amoris eius nec eam intellegere ante.

Cum amorem captas, corde utere esca, noli uti mente!

Diei cuique facultatem facias, ut reddatur tuae vitae pulcherrimus!

Tuo fungere opere cottidiano quasi praemium tibi opus non sit!
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11696
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CDXXIX annos

Beitragvon marcus03 » Sa 2. Dez 2023, 11:58

Gerardus Mercator geographus, chartographus, cosmosgraphus,theologus,
philosophus Batavus obit Thuiscoburgi.
Natus est Gheert Cremer a.d. III Id. Mart. anno MDXII in Flandria.


Cum intellegerem Moysis versionem Geneseos sat non convenire multis ex causis cum Aristotele
et philosophie ceteris, dubitare de veritate omnium philosophorum et naturae mysteria investigare
coepi.


Ab adolescentia geographia mihi erat res studiorum meorum gravissima.
In qua cum versarer, scientia de natura et geometria ahhibenda amore paulatim captus sum non solum
orbem, sed etiam mundi structuram omnem describendi, cuius permultae partes adhuc a nullo cognitae sunt.

https://de.wikipedia.org/wiki/Gerhard_Mercator
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11696
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CLXXV annos

Beitragvon Tiberis » Sa 2. Dez 2023, 13:53

Ferdinandus se imperio benignus
abdicat rebus populo studente
iam novis. nunc pro patruo imperat Cae-
sar iuvenilis.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11914
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 13 Gäste

cron