Obiit a.d.VIII Id. Apr. anno MMXXI Tubingae.
Qui innotuit operibus, quae inscribuntur ESTNE DEVS? et INFALLIBILISNE?- QUAESTIO ADHVC INFECTA.
Cum Carolo Rahner et Iosepho Ratzinger inter gravissimos theologos linguae Theodiscae
summo iure numerandus est.
Peritissimus erat operum philosophi G.W.F. Hegel, in quibus valde versatus est dissertatione
de illo Carolo Barth perfecta, quae est de IVSTIFICATIONE.
Anno MCMLXXIX ei docendi licentia adempta est, qua re disputatio tum orta est maxima.
Semper id studuit, ut pax fieret inter religiones fundamentum pacis inter nationum efficiendae.
Conditor est instituti, quod WELTETHOS appellatur.
R.I.P., Ioannes fidelis, qui semper fidem ratione more honesto et humano usus servare
et ita explicare volueris, ut evolutioni non contradicat tota!
Religio de evolutione dicere potest omni, qua de causa evenerit.
Quam causam rerum naturae investigatio cognoscere non potest, sed
eam esse suspicari tantum potest.
In Deum credere est natare audere:
Aquae te tradas opus est visurum, an feraris illa.
Coelibatus est inhumanus nec ex biblia oriundus est.
Superest quaestio: Qua de causa aliquid invenitur nec potius nihil?