Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
Femina, quae unum tantum novit virum, nullum novit.
Cui solamine esse opus est credere viros omnes esse aequales.
Tibi subvenienti ipsi caelum subveniet.
Periclitamur, ne omnia perdamus, si nimium nobis parere studeamus.
Si leonem educas parvum, cura, ut erga te se praebeat amicum!
Amor raro invenitur verus, vera rarius invenitur amicitia.
Perfacile credimus omnes, quod aut metuimus aut desideramus.
Cogitare est deliberare de iis, quae fieri possint.
In dies homo aliquid addiscit, saepe quidem cognoscens tantum id, quod die praeterito fecerit,
fuisse falsum.
Conatus quisque cognoscendi theoriam fundamento afficiendi ex quaestione est oriundus,
an scientiam humanam liceat esse certam, quae quaestio ex desiderio oriunda est cognitionis
certitudinis absolutae.
Ars idem facit ac faciunt spes et memoria: disturbantia omittit
Videas, ut beatus esse possis! Sis paratus! Speculum purgatum tene, ut pulchritudinis
et magnificentiae radios intercipias praetereuntes. Qui enim praeteribunt
nec subsistent manentes, dum speculum purgaveris tuum.
Sunt vivendi genera varia. Qui angusto est animo aut rudis, propensus est ad ea contemnenda genera,
quorum non est ipse.
Non sum syllogismus persona factus, sed uxor mea efficit, ut specie sim Immanuelis Kantii.
Amor cavea ex cancellis felicitatis facta.
Coniugium optime cedit, si alter cum altera vivit quasi innupta.
Si consideramus ornatum a fici folio coepisse, his diebus ad induendi initium paene iam
revertimus.
Ubi primum Christianus esse coeperis, eventui cuidam occurres. Occurres cuidam, qui efficiet,
ut tua vita finiente afficiatur novo, quo dirigiatur in partem supremam.
Nullus est laqueus, quem ecclesiam metuere oporteat, nisi peccatum eorum,
qui ad se pertinent.
Amoris vis validior malo, quod nobis instat ubique.
Decalogus non est onus, sed tabula posita, qua via indicatur ad vitam faustam felicemque.
Nolite Christum metuere! Nihil poscens dono dat omnia.
Credere non oportet coniugium facilius esse coelebatu.
Vos omnes sitis certi: Deus nos non destituit.
Interdum quidem ego quoque cogito: Qua de causa Deus mihi non subvenit modo firmiore?
Homo non habet, quod rideat, nisi responsum invenitur ad mortem.
Ubi Deus, ibi quod erit.
Noli umquam oculos aut equi aut canis aut pueri diutius quam momenta pauca inspicere!
Qua enim re pudore implentur.
Snobismus est animi impetus nobilis, qui inter extranea a via recta aberravit.
Ex desiderio natus est vulgaria fugiendi.
Iudices viri severissimi sunt eius liberi.
Vir, cui vitia non sint, periclitatur, ne virtutes suas convertatur in vitia.
Nil est, ad quod nati sumus nisi id, ad quod nos natos esse putamus.
Quam ob rem animus noster nec erigitur nec humiliatur.
Miseria eorum, qui mundum reddere student meliorem, in eo est posita,
ut a se ipsis non incipere parati sint.
Domi desidentes optamus,ut pericula subeamus nova.
Quis preces numerare potest illorum, qui ad deos, qui nusquam inveniuntur, ascenderunt?
Nulli sunt homines, qui vere amantur, nisi ii,quibus sint corda sapientia.
Id tantum possidemus, quod non retineamus.
Dum aetate sumus iuveni, animos confirmamus spe; robore, quod sic nobis parimus,
efficitur, ut desperationem perferre possimus.
Ex eo tempore discere coeperat res pulchras inveniri, ut eas possideamus, sed contemplemur.
Non lugeremus, nisi amaremus.
Sat diu vixi, ut non ignorem res diutius numquam easdem fore.
Fides,mei,amici sunt meus fons constans solaminis et animi sedationis.
Inter res est maximi momenti familia in beata vivere.
Quod homines cogitant et agunt, eo differunt, sed laboribus communibus tantum, quos singulus quisque
subit, mala praesentia superentur licet.
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 42 Gäste