Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
Etsi omnes desecaveris flores, prohibere non poteris, ne ineat ver.
Omnes viae ad eundem ducunt finem: aliis persuadere, qui simus.
Risus animi lingua.
Si quidem nihil est, quo a morte servemur, saltem amore a vita servemur oportet.
Qui Chiliae non novit silvas, terram non novit.
Pectus tuum sat est cordi meo, alae meae sat sunt liberatati tuae.
Amor ex recordatione nascitur, intelligentia vivit, perit oblivione.
Si ex me quaeris, quae sint carmina mea, me id nescire vobis dicere debeo;
Si autem mea interrogas carmina, vobis dicent, qui sim.
Amorem sentire eorum, qui nos quoque amamus, ignis est, quo vita nutriatur nostra.
Qui itinera non facit, non legit quique aures non praebet musicae, emori incipit.
Quae desideramus numquam redduntur vera. Vixdum, cum evanuerint, intellegemus
nostrae vitae gaudia summa extra id quaerenda, quod est.
Cottidie silentium suas victimas sibi parit messem. Silentium morbus est mortifer.
Nullum adulterium sanguine caret.
In liberis educandis imprimis memores esse debemus nobis esse prohibendum, ne
eorum vitae amor minuatur.
Non divitias timentes nos defendimus ab iis - ab earum fragilitate et vitiis, quae efficiuntur illis.
Nos vere defendimus indifferentes erga pecuniam.
Haec omnia fuerunt res, quae nunc similes esse videantur eo, quod desideramus, cum faschismus imperaret id studens, ut homines se dissolvi sinerent.
Initium saepe timet, quo iocatur finis.
Flacilla sibi dentem extrahi ultimum nuper iussit.
Tamen etiamnunc morsu est infando.
Qui infidelibus veritatem vult venditare, caecis ostendere temptat meretrices pulchras.
Nemo nocte utitur amico.
Magister, qui sibi gratiam haberi meritam postulat, quaerat nivem nigram corvosque albos!
Medio in auri acervo amor nulla re pari potest nisi amore.
Gloriam,quam appetimus
quamque aestimamus immortalem,
spes vana tantum est.
Nos Christianos appellant probos, qui cruce cruciatuque delectemur,
dummodo Deus non mittat cruciatum alienum nobis ipsis.
Quid eveniet mihi Russiaeque toti? Paratus non sum ad Caesaris munus fungendum.
Numquam unus ex iis fieri volui. Nihil scio de imperandi negotio.
Omnes sciant me vires saluti populi dedicaturum, sed autocratiae rationem
fortiter et obstinate culturum esse similem patris desiderabilis!
Nunc ubique Europae lumina omnia exstingui coeperunt.
Vir inclutus libenter fieri, sed a nullo cognosci volo.
Pictor fieri potes, ingenio opus est, ut fias delineator.
Qui mihi explicare potest, qua ex causa quaedam imago pulchra sit, ei lagoenam absinthi plenam solvam.
Ars vitium est! Quod uxor ducitur, vi comprimitur.
Meam vitam egi totam conans.
Imago eodem animo conficienda est, quo scelaratus facinus committit suum.
Imaginare bellum fieri nullo profecture bellatum.
Idealista sum nesciens, quo eam, sed viam carpo meam.
Nihil fit, cui somnium quoddam non praecessit.
Vobis dico praeterita esse ollam cineris plenam.
Poesis est sonus repercussus, quo saltare iubemur.
Comitate homines multo efficacius a nobis prohibemus quam rusticitate.
Luna socia colloquendi solitariorum.
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 21 Gäste