Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
Studium universi intellegendi inter res est paucissimas, quod vitam humanam extollit ultra mimum
eam afficiens tragodiae lepore.
Puto religione damnum effectum esse ingens - non solum in religionis nomine, sed revera religione ipsa.
Cum aut sine religone homines probi res bonas parerent et mali malas.
Sed ut fieri potest, ut homines probi facinora committant, religione opus est.
Quo plus universi intelleximus,eo inanius esse nobis videtur.
Ignavus, vere ignavus nemo est nisi qui recordationes timet suas.
Dies distinguimur, sed nocti nomen est unum tantum.
Quam saepe dicamus opus est, quid simus, quoad simus illud?
Perdifficillum est plus non dicere quam quod dicere velimus.
Qui parum novit hominum, mox nullos noverit nisi diabolos.
Adhuc numquam de ullo audivi, qui potestatem aggrediens sibi non cupit eam.
Ex eo, quod legisti, pendet, quid sis.
Ne oblitus sis te nonnullis tam stultum esse quam stultus tibi!
Nullus est dolor, qui superari non possit, nihil est infinitum nisi dolor.
Nulli credideris, qui verum semper dicat!
Licet non semper momenti sit, quod cottidie cogitas, tamen maximi est momenti,
quod cottidie non cogitasti.
Animo levatus sum, quod nunc feminas non iam invenio sub lecto versantes meo.
Tempus neminem manet, te quoque non manet.
Quod diurnarii scribunt, homines magis commovet mea vita vera.
Ne amiseris, quod desideras. Quo amisso et mente capieris.
Quod erat, locus est mirificus. Illud nec oblivsici nolo nec me paenitet neque eo captus teneri volo.
Locus tuus est, ubi oculis aspicieris. Ubi oculi inter se conveniunt, ibi nasceris.
Carmen est res fluens ad commorandum adducta, momentum perpetuatum.
Fortasse nihil a nobis positur, dum in terra versamur, nisi ut efficiamus, ut os aliquod fulgeat,
dum fiat perspicuum.
Sum,quae dicam TAMEN, mihi credite! Mihi persuasi illud TAMEN semper fieri posse.
Ad honorem summi Dei solius nos pro proximo ex eo doceamus ipsos!
Nihil est aliud, quod tibi agendumst, nisi malleolum rectum momento tangere recto.
Cuius vita artis est, eius vita ars magna.
Fieri potest, ut humilitas et oboedientia se praebent virtutes periculosas.
Musica omni Deus colatur et homines delectentur oportet.
Si Deum modis tuis non colas, musica nil est nisi strepitus et fragor diabolicus.
Quid pulchrius Deus dono det quam ut magistratibus nostris afficiat sapientiae spiritu,
quae omni tempore malum puniat, bonum diligat, per diem noctemque salutem protegat nostram.
Credere est non dubitare.
Precatio hominis gravissima non victoriam desiderat, sed pacem.
Amicitia verbis non indiget. Solitudo est expers solitudinis metus.
Erga te ipsum severus esse debes, ut tibi ius contingat clementiam erga alios adhibendi.
Cum via quaedam tibi infinita esse videtur et nihil proficit, eo momento ipso tibi cessandum non est.
Benignitas res est simplex: semper aliis adesse, te numquam quaerentem ipsum.
Noli per foramen claustrarium spectare! Portam patefac aut a spectando desiste!
Rebus secundis homines seiunguntur, redduntur fratres miseria.
Nemo nisi solitarius silvam inveniet; quam ubi complures intrare temptant, ibi profugit
nihilo remanente nisi arboribus.
Bestiae animus est sensu praeditus ut tibi, bestia gaudio doloreque afficitur ut tu,
bestia propensa est ad studendum ut tu, bestiae vivendi idem ius est ac tibi.
Matri meae nihil erat nisi amor. Quod in me est optimum, ab illa accepi.
Puer aut puella liber est, ex quo legamus et in quem scribamus oportet.
Victoriae magnae animo forti pariuntur, maiores amore, patientia maximae.
(Sen. de benef. VI,3)Hoc habeo, quodcumque dedi.
(versio auctoris)Qualia sunt tua cogitata cottidiana, talis tui animi erit natura.
Animus enim cogitatorum colore obducitur. Quem tum colora continuis cogitationibus similibus his:
ubi vir vivere potest, ibi idem bene vivere potest, si velit.
(versio auctoris)Morior, moritur Aegyptus mecum.
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 54 Gäste