Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
Quod inter nos colloquamur licet, eo reddimur homines.
Qui se omnia perspicere putat, philosphari desiit.
Quod erit spatium est facultatum, spatium libertatis nostrae.
Societatis fatum ratione destinatur, qua magistros veretur.
Nulla extet libertas licet, qua libertas deleatur ipsa.
Mortales sumus animo duri, amantes immortales.
medicus hat geschrieben:Haec inveni:
Pianist/~in, m/f clavicinator, oris, m / clavicinatrix, icis, f [2020]; clavicen, inis, m / clavicina, ae, f
[LEA p.423; VBC]; clavicymbalista, ae, m / clavicymbalistria, ae, f [NLL p.292,1]; plectrocymbalista, ae,
m / plectrocymbalistria, ae, f [LEA p.423]; pulsator clavicymbali, m / pulsatrix clavicymbali, f [NLL
Mendum/error stili fuit, veniam peto.Tiberis hat geschrieben: "clavinista", ut scripsisti,
sed clava non est instrumentum musicum
Mihi gratum est, quod de me accipio. Quo enim admoneor de ingenio, quo me futurum fuisse oportuit. .
Qui parum dat, profundit, quod dedit.
Victoria numquam careat oportet misericordia.
Quot linguis uti potes, tantum es hominis.
Si religio et fides e mundo depulsae et fugaces essent, eas hospitio velim recipere.
Beatitudo istar est feminae naturae: quae si nimis appetitur, plerumque longius discedit.
Coniugium caelum non est, sed facultas vitam probe quadam cum laetitia agendi.
.Si successus mihi non contingeret prosper , mortem mihi consciscerem.
Obiter de ridendo: Nemo est, qui nos non ridere nolit.
Multum quidem refert, quo rideamus.
Fides omnino fieri non potest. Quam non exspecto. Exspecto amorem, exspecto animi applicationem.
Sed semper laedor, cum decipior.
Qui in verborum indice invenitur, vasa sordida abluere non debet.
Tuas muta opiniones, sed tibi consta! Tua muta folia, sed tuas retine radices!
Aestas, quae abit, instar amici valedicentis.
Deus mundum creavit, fecit vinum homo.
Musica exprimit, quod dici non liceat et id, de quo fieri non possit, ut silentio praetereatur.
Nihil est maioris roboris cogitatione subita, cuius tempus adest.
= persona aure fissaTiberis hat geschrieben:persona salsa
Deus carus quidem tam carus non est, ut ei, cui nihil est, quod quadam re contineatur,
formam det dono.
Polygamia inanis non est. Muslimi stulti non sunt. Res est quidem mirifica, si qua femina semper adest.
Potius ille sum spiritus, qui supra aquam suspensus est, nec me adesse debere pati possum.
In quaestione sui porta patefit glorificationis sui
Revera perpauci sunt, quos perferam.
Nullus est ventus opportunus nescienti, quo navigare velit.
Fieri non potest, ut ei, qui natus est caecus, explicemus se visu carere.
Interrogatus,cur itinera faciam, respondeo: Non ignoro, quid fugiam, sed ignoro, quid quaeram.
Ad veritatem quaeraendam nati sumus. Quam possidere privilegium est potestatis maioris.
Si vir cuidam feminae promittit se eam amaturum in omne tempus, praesumit
eam semper dignam fore, quae ametur.
Cui bono mihi sunt colores nescienti, quid pingam?
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 6 Gäste