Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon ille ego qui » Fr 10. Mär 2023, 18:54

Bene nos docuisti, Marce, de opusculo illo bilingui a Stowassero conscripto, quod hic perlegere licet. :-D

P.S.: Ad imagines inserendas licet utaris [img]. Modo ipse memoriam refricui huius artificii "forensis". Sic autem si scripseris:
Code: Alles auswählen
[img]https://austria-forum.org/attach/AEIOU/Stowasser%2C_Josef_Maria/Stowasser%2C_Josef_Maria1.jpg [/img]

... ecce apparebit:
Bild
:-)

Fortasse et te iuvabit isto nostri fori beneficio uti :D
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6959
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Abhinc CXVI annos

Beitragvon marcus03 » Sa 11. Mär 2023, 09:36

Franciscus Sacher coquus et pistor dulciarius Austriacus obit Vindobonae XC annos natus.
Natus est a.d. XIV Kal. Ian. anno MDCCCXVI in oppido Weikersdorf apud Vindobonam sito.
Fuisse fertur, quae scriblitam invenit illam,quae nomen ducit ab eo.

Cum cor dolet, homini multum rerum opusst dulcium.


https://www.google.de/search?q=hotel+sa ... &sa=X&ved=
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11603
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CVII annos

Beitragvon marcus03 » So 12. Mär 2023, 11:31

Maria Ebner de Eschenbach baronissa scriptrix Moravico-Austriaca obit Vindobonae.
Nata est Marie Dubský de Třebomyslice in quadam regia in Moravia sita a.d. prid. Sept. anno MDCCCXXX.
Innotuit fabulis psychologicis, quae ad gravissimas pertinent eius generis.

https://www.google.de/search?q=ebner+es ... &sa=X&ved=
Amici vere boni sunt illi, qui nos non ignorant et tamen fidem erga nos servant.

Qui sapientior est, cedit! O quae veritas tristis! In qua posita est imperium stultitiae mundanum.

Qui nihil novit, omnia credat opusst.

Qui melior fieri velle desiit, bonus desinit esse.

Plurimis plus amoris opus est quam merentur.

Qui liberum esse arbitrium putat, numquam amavit nec umquam captus est odio.

Qui suae non memor est pueritiae, malus est educator.

Linguae spiritus clarissime revelatur iis sententiis, quas transferri non liceat.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11603
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc DCLVIII annos

Beitragvon medicus » So 12. Mär 2023, 17:53

Dux Rudolphus IV. et fratres Albrechtus et Leopoldus subscripserunt tabulam fundationis universitatis studiorum Vindobonae, quae antiquissima universitas studiorum generis linguae Theodiscae est et vocatur Alma Mater Rudolphina Vindobonensis
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Abhinc CCXLII annos

Beitragvon marcus03 » Mo 13. Mär 2023, 11:39

Carolus Fredericus Schinkel architectus, pictor, ornator scaenicus, graphicus,oppidorum creator, magistratus Prussicus, nascitur Neoruppini.
Obiit a.d. V Id. Oct. anno MDCCCXLI Berolini. Qui ad classicismum et historismum, qui dicuntur, pertinet.
A quo architectorum schola ducit nomen.

Ingenium quidem opus est ad vere magna perficienda, quod nemo assequi potest,
sed fortunato caelitus contingit inscio.

marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11603
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc DIV annos

Beitragvon marcus03 » Di 14. Mär 2023, 11:15

Eustachius Knobelsdorffensis comes palatinus,eques auratus, poeta lyricus epicusque Neolatinitatis
nascitur in oppido Salutis Montis.
Obiit a.d. III Id. Iun. anno MDLXXI Bratislaviae.

https://de.wikipedia.org/wiki/Eustachiu ... obelsdorff
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11603
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MMLXVI annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 15. Mär 2023, 08:06

Iulius interiit sceleratis ensibus ictus
nec solo cecidit, Brute cruente, tuo.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17002
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CXXIII annos

Beitragvon marcus03 » Mi 15. Mär 2023, 09:40

Wolfgangus Otto Schadewaldt philologus,litterarum investigator, interpes nascitur Berolini.
Obiit a.d. IV Kal. Nov. anno MCMLXXIV Tubingae, qua in urbe docuit linguam Graecam et
antiquitatis perpetuitatem.
Iniit olim saeculum novum et ille Wolfgangus cum eo.


O moi ego/ mir ich!



https://www.google.de/search?q=wolfgang ... &sa=X&ved=
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11603
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCIII annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 15. Mär 2023, 11:20

Clementem Mariam tulit ad caelestia regna,
mors, ubi mox sancto digna corona data est.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17002
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon marcus03 » Mi 15. Mär 2023, 12:54

Zythophilus hat geschrieben:Clementem Mariam

Mihi olim erat condiscipulus, qui praenomen ducit ab illo.

De praenomine masculino:
Maria ist ein weiblicher Vorname. Als zusätzlicher,
nachgeordneter Vorname kann er auch von Männern getragen werden.

Besonders in katholischen Gebieten kam dem Namenspatron eine hohe Schutzfunktion
für den Namensträger zu. Die Gottesmutter Maria galt und gilt in der katholischen Kirche
als mächtige Fürsprecherin, weshalb sich der Vorname auch für Männer einbürgerte.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11603
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCLXXXII annos

Beitragvon marcus03 » Do 16. Mär 2023, 09:06

Tiberius Iulius Caesar Augustus obit Miseni.
Natus est a.d. XVI Kal. Dec. anno DCCX a.u.c. Romae.
Privignus Divi Augusti imperavit secundus imperator gentis Iuliae et Claudiae.
Inter eos erat imperatores, qui diutissime munere functi sunt suo.

Boni pastoris est tondere pecus, non deglubere.

Vae me, puto, concacavi me.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11603
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon Tiberis » Do 16. Mär 2023, 17:06

marcus03 hat geschrieben:Vae me, puto, concacavi me.

Nonne CLAVDIVS imperator id dixisse fertur?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11895
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc MDCCCXLIII annos

Beitragvon medicus » Fr 17. Mär 2023, 09:10

Marcus Aurelius obit, ille imperator philosophicus, Vindobonae.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Abhinc CLXI annos

Beitragvon marcus03 » Fr 17. Mär 2023, 10:21

Ioannis Silvio Gesell mercator, oeconomiae peritus, rei socialis reformator conditorque
oeconomiae liberae doctrinae Theodisco-Argentino nascitur in oppido Sancti Viti in Belgia sito.
Obiit a.d.V Kal. Mart.anno MCMXXX Edenae.
Qui innotuit hoc eventu, qui in Austria factus est ante annos XC.
Fenus duxit malum magnum, quo vel bella suscitentur licet quodque tollendum esse censuit.

Qua de causa in omnibus diurniis ubique terrarum de Marxio et eius doctrina agitur?
Quidam censuit causam in eo esse positam, ut doctrina Marxiana omni spe careret et nil efficeret.
Nullus capitalista eam metuit, ut nullus capitalista metuit doctrinam Christianam.
Caputi ipsi commodo esse, quod quam plurimum et ubique disputatio esset de Marxio Christoque.


https://de.wikipedia.org/wiki/W%C3%B6rgler_Schwundgeld
https://de.wikipedia.org/wiki/Das_Wunder_von_W%C3%B6rgl


https://de.wikipedia.org/wiki/Silvio_Gesell
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11603
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc XCIV annos

Beitragvon marcus03 » Sa 18. Mär 2023, 10:25

Christa Wolf/Lupus scriptrix Theodisca nascitur in Polonia.
Obiit Kal. Dec. anno MMXI Berolini.
Inter gravissimos scriptores Germaniae orientalis numeratur.
Multis praemiis affecta est, inter quae praemium est, quod nomen ducit ab Georgio Buechner.


Ubi culter carnem affecit incisura, doles pinna tactus.


Cui narrem licet Illiadem mihi esse taedio?


Qui amare et odi desiit, ubique et numquam vivat licet.


Semel ad tempus credidisse oportet fieri posse, quod fieri non possit.


Imaginare socialismum adesse nullo abeunte.


Quando nisi nunc? Quando vivamus nisi tempore nobis attributo?


Nulla est miseria nisi quod non vivimus. Postremo nulla erit desperatio nisi quod non viximus.



https://de.wikipedia.org/wiki/Christa_Wolf
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11603
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 6 Gäste