Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc DXXIII annos

Beitragvon marcus03 » Mi 12. Apr 2023, 08:42

Joachimus Camerarius (Kammermeister) senior humanista, philologus,
poeta doctor suae aetatis universalis nascitur Bambergae.
Obiit a.d. XV Kal. Mai. anno MDLXXIV Lipsiae.
Edidit opera multorum antiquitatis scriptorum et versatus est in historia, theologia, arte
paedagogica, mathematica astronomicaque.
Idem composuit commentarios de Caesare et Cicerone.
Multo prius,quam ille Comenius de arte paedagogica optime meruit,
systema paedagogicum elaboravit, ex quo Comenius hauriens fructum cepit magnum
in sua Didactica Magna componenda.


https://de.wikipedia.org/wiki/Joachim_C ... C3%84ltere
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11630
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCCXXVIII annos

Beitragvon marcus03 » Do 13. Apr 2023, 09:01

Ioannes de La Fontaine scriptor Francogallus moritur Lutetiae annos LXXIII natus.
In lucem editus est VIII Id. Iul. anno MDCXXI.
Qui in Francogallia inter gravissimos auctores habetur classicos, cuius multae fabulae ex
antiquitate oriundae sunt quasque paene discipuli omnes noverunt Francogalli.

Tempore alis praedita avolat tristitia.

Femina, quae unum tantum novit virum, nullum novit.
Cui solamine esse opus est credere viros omnes esse aequales.

Tibi subvenienti ipsi caelum subveniet.

Periclitamur, ne omnia perdamus, si nimium nobis parere studeamus.

Si leonem educas parvum, cura, ut erga te se praebeat amicum!

Amor raro invenitur verus, vera rarius invenitur amicitia.

Perfacile credimus omnes, quod aut metuimus aut desideramus.


https://de.wikipedia.org/wiki/Jean_de_La_Fontaine
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11630
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXLI annos

Beitragvon marcus03 » Fr 14. Apr 2023, 09:42

Fredericus Albertus Mauritius Schlick physicus et philosophus Theodiscus nascitur Berolini.
Obiit a.d. X Kal. Iul. anno MCMXXXVI a studioso quodam occisus.
Qui inter conditores erat philosophorum conventus, qui Circulus Vindobonensis nominatur.
Cum Ludovico Wittgenstein et aliis ei circulo praefuit, qui in empirismo logico, qui dicitur versatus est.
Schlick scripta edidit et de philosophia naturali et cognitionis doctrina.
Ad hoc versatus est in rebus ethicis et aestheticis.


Cogitare est deliberare de iis, quae fieri possint.


In dies homo aliquid addiscit, saepe quidem cognoscens tantum id, quod die praeterito fecerit,
fuisse falsum.


Conatus quisque cognoscendi theoriam fundamento afficiendi ex quaestione est oriundus,
an scientiam humanam liceat esse certam, quae quaestio ex desiderio oriunda est cognitionis
certitudinis absolutae.


Ars idem facit ac faciunt spes et memoria: disturbantia omittit


Videas, ut beatus esse possis! Sis paratus! Speculum purgatum tene, ut pulchritudinis
et magnificentiae radios intercipias praetereuntes. Qui enim praeteribunt
nec subsistent manentes, dum speculum purgaveris tuum.


Sunt vivendi genera varia. Qui angusto est animo aut rudis, propensus est ad ea contemnenda genera,
quorum non est ipse.



https://de.wikipedia.org/wiki/Moritz_Schlick
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11630
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CLXIV annos

Beitragvon medicus » Fr 14. Apr 2023, 15:55

Componista Haendel moritur Londinii.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Abhinc LXXXIII annos

Beitragvon Tiberis » Fr 14. Apr 2023, 18:03

Nascitur illustrissima scaenica Iulia Christie,
quae Clarissa fuit, Lara, Diana, Mimi.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11896
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc LXXXV annos

Beitragvon marcus03 » Sa 15. Apr 2023, 10:11

Claudia Cardinale actrix Italiana nascitur in Tunesiae capite Claude Iosephina Rosa Cardinale.
Quae inter suae patriae "Divas" prominentes numeratur.
Innotuit pellicula, quae inscribitur "C’era una volta il West", Theodisce: "Spiel mir das Lied vom Tod" ante annos LV prolata.

Non sum syllogismus persona factus, sed uxor mea efficit, ut specie sim Immanuelis Kantii.


Amor cavea ex cancellis felicitatis facta.


Coniugium optime cedit, si alter cum altera vivit quasi innupta.


Si consideramus ornatum a fici folio coepisse, his diebus ad induendi initium paene iam
revertimus.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11630
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CMLII annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 15. Apr 2023, 10:51

Crudeles capiunt Normanni moenia Bari,
quae tolerata diu fregerat ante fames.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17032
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc XCVI annos

Beitragvon marcus03 » So 16. Apr 2023, 09:50

Josephus Aloisius Ratzinger Catholicus theologus gravissimus et sacerdos Theodiscus nascitur
in oppidulo MARKTL ad Oenum sito.
Obiit a.d. III Kal. Ian. anno praeterito Romae papa Benedictus XVI.
Tertius erat papa ex Bavaria oriundus et secundus, qui munere se abdicavit.
Innotuit libro, qui inscribitur INTRODUCTIO IN CHRISTIANITATEM, quae orta est ex scholis
in universitate Tubingae anno MCMLXVII habitis.

Ubi primum Christianus esse coeperis, eventui cuidam occurres. Occurres cuidam, qui efficiet,
ut tua vita finiente afficiatur novo, quo dirigiatur in partem supremam.


Nullus est laqueus, quem ecclesiam metuere oporteat, nisi peccatum eorum,
qui ad se pertinent.


Amoris vis validior malo, quod nobis instat ubique.


Decalogus non est onus, sed tabula posita, qua via indicatur ad vitam faustam felicemque.


Nolite Christum metuere! Nihil poscens dono dat omnia.


Credere non oportet coniugium facilius esse coelebatu.


Vos omnes sitis certi: Deus nos non destituit.


Interdum quidem ego quoque cogito: Qua de causa Deus mihi non subvenit modo firmiore?


Homo non habet, quod rideat, nisi responsum invenitur ad mortem.

Ubi Deus, ibi quod erit.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11630
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MCMLIV annos

Beitragvon Zythophilus » So 16. Apr 2023, 11:20

Marcus Otho Caesar gladio se perdidit ipse.
Hic e Caesaribus quattuor unus erat.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17032
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CXXVI annos

Beitragvon marcus03 » Mo 17. Apr 2023, 11:04

Thornton Niven Wilder scriptor Americanus in lucem editur in civitate foederata Wisconsin.
Obiit a.d. VII Id. Dec. anno MCMLXXV Hamdeni in Connecticut siti.
Innotuit e.g. operibus, quae inscribuntur NOSTRUM OPPIDULUM, AEGRE EFFUGIMUS, CREATIONIS DIES OCTAVUS.
Etsi multi eius contemporales vitam esse absurdam putabant nihilismo faventes,
Wilder tamen miro optimismo erat vitam secure magni faciens.

Noli umquam oculos aut equi aut canis aut pueri diutius quam momenta pauca inspicere!
Qua enim re pudore implentur.

Snobismus est animi impetus nobilis, qui inter extranea a via recta aberravit.
Ex desiderio natus est vulgaria fugiendi.

Iudices viri severissimi sunt eius liberi.

Vir, cui vitia non sint, periclitatur, ne virtutes suas convertatur in vitia.

Nil est, ad quod nati sumus nisi id, ad quod nos natos esse putamus.
Quam ob rem animus noster nec erigitur nec humiliatur.

Miseria eorum, qui mundum reddere student meliorem, in eo est posita,
ut a se ipsis non incipere parati sint.

Domi desidentes optamus,ut pericula subeamus nova.

Quis preces numerare potest illorum, qui ad deos, qui nusquam inveniuntur, ascenderunt?

Nulli sunt homines, qui vere amantur, nisi ii,quibus sint corda sapientia.

Id tantum possidemus, quod non retineamus.

Dum aetate sumus iuveni, animos confirmamus spe; robore, quod sic nobis parimus,
efficitur, ut desperationem perferre possimus.

Ex eo tempore discere coeperat res pulchras inveniri, ut eas possideamus, sed contemplemur.



https://de.wikipedia.org/wiki/Thornton_Wilder
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11630
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MDCLXIV annos

Beitragvon marcus03 » Di 18. Apr 2023, 09:03

Flavius Gratianus imperator Romanus nascitur Sirmii in Pannonia Inferiore siti.
Imperavit ab anno CCCLXXV solus, postquam anno CCCLXVII cum patre imperare coepit.
Cum Theodosio I religionem Christianam reddiddit imperi religionem.
Obiit a.d.VIII Kal. Sept. anno CCCLXXXIII Lugduni.

https://de.wikipedia.org/wiki/Gratian
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11630
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MCMLVIII annos

Beitragvon marcus03 » Mi 19. Apr 2023, 08:37

Gaius Calpurnius Piso vir civilis, orator, litterarum fautor sibi mortem consciscit
irrita coniuratione in Neronem patefacta, quae nomen ducit a se.
De cuius die natali nihil relatum esse videtur.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11630
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CLX annos

Beitragvon marcus03 » Do 20. Apr 2023, 09:29

Divi Augusti statua in quodam Romae vico, qui Prima Porta nominatur, in villa Liviae
invenitur magnitudine maiore quam ea, qua erat imperator vivus.
Quae nomen ducit ab loco, quo offensa est, et in Vaticani Museis spectetur licet.

https://de.wikipedia.org/wiki/Augustus_von_Primaporta
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11630
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXXXIV annos

Beitragvon Zythophilus » Do 20. Apr 2023, 15:18

Omnibus hoc monstris monstrum crudelius ortum est,
qua per agros uirides nescius Aenus iit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17032
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc XCVII annos

Beitragvon marcus03 » Fr 21. Apr 2023, 09:50

Elizabeth Alexandra Mary ex gente Windsoriana oriunda in lucem editur Londini.
Regnavit LXX annos regina Elisabeth II. Nemo diutius regnavit nisi unus, Ludovicus XIV, rex Francogallus.
Obiit a.d. VI Id. Sept. anno praeterito.


Quo longius respicis, eo longius porro spectare potes.

Non lugeremus, nisi amaremus.


Sat diu vixi, ut non ignorem res diutius numquam easdem fore.


Fides,mei,amici sunt meus fons constans solaminis et animi sedationis.


Inter res est maximi momenti familia in beata vivere.


Quod homines cogitant et agunt, eo differunt, sed laboribus communibus tantum, quos singulus quisque
subit, mala praesentia superentur licet.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11630
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 6 Gäste