Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
.Qui, quod petierat, assecutus est, petitum sibi proposuit simplicius.
Artis opus quodque victoria est de inertia parta humana.
Symphoniis sonus non est proprius. Qui a praefecto efficitur musico.
Qui forma destruit, destruit et quod continetur ea.
Liber esse potest nemo, dum omnes ceteri non sunt liberi.
Pacem cupimus. Hoc quidem proximum est omnium munus grave, ut ad humanum annitamur.
Amorem et vitam honore afficere - id ipsum vos docere velimus.
Nervorum infirmitatem sibi parere facile non est factu.
Ille, cui contigit, ut pareret, fructum ex ea capere potest :
cum ex victoriis tum cladibus
Fieri potest, ut in quadam cupiditate beatitudo inveniatur, sed beatitudo nusquam apparet nisi
ubi omnia vincula sunt rupta. Beatitudo cum mundo conveniens non est.
In eo, qui pessima plerumque exspectat benevolentia et malevolentia sunt coniuncta
Natura hominem fieri sinens multo magis peccavit quam ut false ratiocinatus sit:
sibi insidias paravit ipsi
Revera omnia, quae subito in mentem veniunt, sunt falsa et absurda.
Remanent homines tantum tales, quales sunt.
Mors odor est vitae. Illa sola momentis saporem mutuum dat, illa sola taedium impugnat-
Solus semper erga te ipsum es, non es erga alium .
Nusquam nisi in umbra numinum consumptorum libere spirare possumus.
Beatitudo non cupiditate continetur, sed eius absententia, ut diligenter loquar, eius ardore animi.
Arcanum vitae omne ad in id evadit, ut omnino inanis sit, sed ut quique nostrum tamen
id studeat,ut inveniatur, ad quid natus sit.
Se ipsum occidere operae pretium non est. Semper enim serius te occidis ipsum.
Luxuria voluptatis calamitas.
Sermo inanis colloquium quodque cum eo, qui mala passus non est.
Ubi paradoxia apparuit, systemate exstincto vita superat.
De nihilo nihil dici potest. Itaque librorum numerus finiri non potest.
Nullus scriptor nisi ille, qui lectoribus caret sibi permittat licet, ut sincerus atque verus sit.
Neminem adit nisi se ipsum.
Initium cogitationis subitae quodque nascitur ex mente sensim laesa.
Omnes philosophi in summa tanti pretii non sunt, quanti est Sanctus unicus.
Cum id postremo assecutae erimus, quod petimus,
nullus iam erit sexus, qui praeerit, sed personae graves
tantum, quae ad rei publicae sedebunt gubernaculum..
Hoc est opus magnum: nimii amoris sui nodum solvere. Quo soluto
genus humanum et cosmos ad plentitudinem pervenerint suam.
Paganus terram amat, ut ea perfruatur, Christianus, ut emendet eam.
Mundum illius erit,qui spem omnium maximam terrae offerre possit.
Minus difficile est problemata solvere quam vitam agere cum iis.
Nihil carius est eo, quod es in alio et alii sunt in te.
Qui Iesum ardentissime amat in iis viribus, quibus efficitur, ut terra crescat inque iis,
quae terram perire patiuntur, eum terra bracchis ingentibus complectetur suis morientem.
Qui expergiscetur Deo in gremio situs.
Omnia fui, nihil expedit.
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 45 Gäste