Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc DXXV annos

Beitragvon marcus03 » Di 23. Mai 2023, 09:49

Hieronymus Savonarola monachus Ordinis Fratrum Praedicatorum, contionator, ecclesiae reformator
in rogo comburitur haereticus suspensus Florentiae.

Ecce Roma, mundi caput, et inde ecce membra! A planta ad verticem nihil iam sani invenitur.
Inter Christianos vivimus, iis familiariter utimur, sed Christiani non sunt, nomine tantum Christiani
appellantur. Ita nos inter paganos vivere praestat.

Nulla est gratia Spiritus Sancti, quae pecunia emi non possit.

Peccare humanum est, peccatis gloriari diabolicum.

Malum complurium imperium praestat malo tyranni imperio.


https://de.wikipedia.org/wiki/Girolamo_Savonarola
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11398
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CDLXXX annos

Beitragvon medicus » Mi 24. Mai 2023, 07:41

NICOLAVS COPERNICVS, astrologus, medicus,mathematicus obiit.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Abhinc CLXXV annos

Beitragvon marcus03 » Mi 24. Mai 2023, 10:11

Anna/ Annulla Elisabeth Franzisca Adolphina Wilhelmina Ludovica Freiin von Droste zu Hülshoff
scriptrix et componistrix Theodisca obit in arce Meersburgi.
In lucem edita est a.d. IV Kal. Ian. anno MDCCXCVII Monasterii.
Quae inter poetas linguae Theodiscae gravissimos habetur saeculi undevicesimi.
Carminibus innotuit et inter alias fabula,quae IVDAEI FAGVS inscribitur,
quae anno MCMLXXX prolata est pellicula.

Hoc est amicitiae robur verum: eadem fides, eadem spes, idem opus commune!

Mens mea, ne perspicere cupiat, quod perspici non liceat: Saxum decisurum manet caecum,
cum Dei vias metitur.

Cui usui mihi est laus eorum, qui vituperare non possunt?

-
Otii taedium certe est laboris genus acerbissimum et maxime noxium.

Malum suae antecurrit umbrae.

Cum plurimum sentimus, multum dicere nescimus.


https://de.wikipedia.org/wiki/Annette_v ... 3%BClshoff
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11398
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon Sapientius » Mi 24. Mai 2023, 15:23

At Savonarola Machiavellio persuadere non potuit.
Sapientius
Censor
 
Beiträge: 910
Registriert: Mi 8. Jan 2020, 09:00

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon ille ego qui » Do 25. Mai 2023, 09:54

Anna/ Annette Elisabeth Franzisca Adolphina Wilhelmina Ludovica Freiin von Droste zu Hülshoff
scriptrix et componista Theodisca obit in arce Meersburgi.


Salve, amice!
Ei, qui nunc Latine loquuntur, "Annette" saepe Latine reddunt Annulam.
Nomen componistae hoc loco duas ob causas dissuaserim ne adhibeamus,

1. unam, quod -ista suffixum Graecum est, componendi verbum Latinum (talia autem composita potius vitari dicuntur)

2. alteram, quod nomina Graeca in -a desinentia (aliter atque latina) non sunt communia (poeta est mas, femina poetria; sophista est mas, femina sophistria).

quibus de causis dixerim Annulam illam appellandam esse vel compositricem (modorum / musicam) vel potius musurgam.

Vale!

:-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon marcus03 » Do 25. Mai 2023, 14:18

ille ego qui hat geschrieben: vel potius musurgam.


Quid hoc sibi vult?
< mus + ergazomai ?
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11398
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon ille ego qui » Do 25. Mai 2023, 15:39

Ita est!
cf. demiurgos

Ut scis, mihi in deliciis sunt lexica et "farragines" Davidis Morgan:
https://www.culturaclasica.com/linguala ... morgan.pdf

Ubi haec invenimus:
.msc compose (music) / componere, concinnare | composer / compositor (LRL)
.msc composed by Mozart / modos musicos fecit Volfgangus Amadeus Mozart (LAT.)
.msc composer / melodiae compositor [Cassiod.]; componista* [s.16]; musurgus* [Kirsch] (HELF.)


Libenter recurro ad hanc orationem luculentissimam (non modo vocabulis musicis, sed etiam ipsis modis refertissam):

https://www.youtube.com/watch?v=shC9XR_qFrs

Semper vale!
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon ille ego qui » Do 25. Mai 2023, 15:41

musurgos est nomen bene Graecum testimoniisque veteribus approbatum!
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon ille ego qui » Do 25. Mai 2023, 17:49

marcus03 hat geschrieben:
ille ego qui hat geschrieben: vel potius musurgam.


Quid hoc sibi vult?
< mus + ergazomai ?


Parturiunt montes ...
:D :D :D
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon ille ego qui » Do 25. Mai 2023, 17:54

Quid autem fiat, si Musa murem tractet, audies in hac eadem pellicula
https://www.youtube.com/watch?v=shC9XR_qFrs
hoc tempore: 49:05

:D :klatsch:
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Abhinc CCI annos

Beitragvon marcus03 » Do 25. Mai 2023, 18:12

Theodorus Henricus Keil/Cuneus philologus magisterque nascitur Gressowae apud Vismariam sitae.
Bene meruit de Propertio poeta, cuius elegias investigavit et edidit.


https://de.wikipedia.org/wiki/Heinrich_Keil
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11398
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon ille ego qui » Do 25. Mai 2023, 19:14

Sermunculi hic facile moriuntur :D
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon ille ego qui » Do 25. Mai 2023, 19:18

Pergam igitur ;-)
Gressowae apud Vismariam sitae

Talia licerent[!]ne, diu iam sum miratus (scilicet ut adiectiva in casum vocativum declinarentur).
Estne qui plus de hac sciat?
Valete!
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon medicus » Do 25. Mai 2023, 19:44

Salve ille ego qui, mirarisne de voce "sitae"?
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon ille ego qui » Fr 26. Mai 2023, 08:30

non de voce ipsa, sed de forma vel casu :-)
de locativo vocabulorum substantivorum nihil est, quod dubites. sed locativum adiectivorum numquam vidi.
semper miratus sum.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 9 Gäste