Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc MDCCCXXX annos

Beitragvon marcus03 » Sa 31. Dez 2022, 09:51

Lucius Aurelius Commodus imperator Romanus ab anno CLXXVII ad annum CXCII
perit fune in balneo strangulatus a Narcisso athleta.
Natus est a.d. II Kal. Sept. anno CLXI Lanuvii filius illius Marci Aurelii.
Imperavit Imperator Caesar Lucius Aelius Aurelius Commodus Augustus.
Titulo et Germanici et Sarmatici et Patriae Patris et Germanici Maximi et Britannici.
Idem et cognominibus Pii et Felicis affectus est.
Postremo nomine Imperatoris Caesaris Lucii Aeliis Aureliui Commodi Pii Felicis Augusti usus est.
Cuius partes in pellicula GLADIATOR egit Joaquin Phoenix scaenarum dispositore Ridley Scott noto.
Quae anno MM prolata est.

Pater meus ad astra elatus est, ubi nunc apud deos sedet.
A nobis autem officiis fugendum mortalibus et terrarum regendus est orbis.


https://www.google.com/search?q=commodu ... sa=X&ved=2
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Hodie

Beitragvon Zythophilus » Sa 31. Dez 2022, 12:38

Mortuus emeritus papa est Benedictus in urbe.
Huic aeterna quies sit tribuente Deo!
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16842
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc LXXXV annos

Beitragvon Tiberis » Sa 31. Dez 2022, 16:39

Editus est Antonius Hopkins nobilis actor,
plurima quem merito praemia condecorant
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc MDCLXIV annos

Beitragvon marcus03 » So 1. Jan 2023, 09:01

Basilius Caesarienensis asceta, episcopus, ecclesiae doctor obit Caesareae.
Cum fratre Gregorio Nysseno et amici Gregorio Nazanziano vir gravissimus erat Christianitatis
saeculi quarti, qui "tres Cappadocienses" appellantur.
Natus est anno fere CCCXXX. Inter alia de Spritu Sancto deliberavit et opus de eo aetate provectus
composuit, quod PERI TOU HAGIOU PNEUMATOS inscribitur, quod thema est perdifficile explicatu.
Illum spiritum flare,ubi velit, constat, non in ecclesia tantum. Quod quidem multi fideles
et his diebus verum esse concedere inviti volunt, cum plures et plures sint, qui eum spiritum
extra ecclesiam acrius et efficacius flare sibi persuaserint.

Panis, quem corrumpi patimini, esurientium est panis.


https://de.wikipedia.org/wiki/Basilius_ ... %9Fe#Werke

https://www.google.com/search?q=Basiliu ... &sa=X&ved=
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXLVIII annos

Beitragvon marcus03 » Mo 2. Jan 2023, 08:55

Carolus Ludovicus Nipperdey philologus Theodiscus obit Suerini morte voluntaria
morbo nervorum medullaeque spinalis gravissimo confectus.
Natus est Id. Sept. ibidem anno MDCCCXXI .
Docuit Ienae ab anno MDCCCLII professor extraordinarius.
Disseruerat de De supplementis commentariorum C. Julii Caesaris.
Opera edidit Caesaris, C. Nepotis, C. Taciti.
Interpretator ingeniosus erat scriptorum Romanorum operum difficilium.
Thomas Nipperdey historicus notus eius est pronepos, qui postremo docuit Monachii,
ubi ante XXXI annos obiit.

https://de.wikipedia.org/wiki/Carl_Nipperdey
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXCIVannos

Beitragvon marcus03 » Di 3. Jan 2023, 08:36

Conradus Alexander Fredericus Duden gymnasii magister,
philologus lexicographusque in lucem editur Weseliae.
Obiit Kal. Aug. anno MCMXI Sonnenbergae,in vico ad Aquas Mattiacorum pertinente, quae
sunt terrae foederalis Hassiae caput ex anno MCMLII.

Litteris magnis in verborum initio utendis memoria inutiliter onerata sanitati et mentis et corporis
iuventutis nostrae detrimento est, cum ea discipulis et tempus pretiosum liberis discendi
voluptatem gaudiumque aufert.


https://www.google.de/search?q=duden+ko ... =isch&ved=
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc XX annos

Beitragvon mystica » Di 3. Jan 2023, 08:52

Bild
Zuletzt geändert von mystica am Di 3. Jan 2023, 10:32, insgesamt 2-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Abhinc MDCCLXXXVII annos

Beitragvon Zythophilus » Di 3. Jan 2023, 10:07

Praesul in aeterna perit Anterus urbe sacratus.
Tertia, Iane, tua huic rite dicata dies.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16842
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CCCLXXX annos

Beitragvon marcus03 » Mi 4. Jan 2023, 09:15

Isaac Newton physicus, astronomus, mathematicus Anglicus in lucem editur.
Obiit a.d. II Kal. Apr.anno MDCCXXVII.
Meritis suis summo iure unus ex rerum naturae peritissimus habetur,
qui scientiam implevit humanam cognoscendo, quae maximi sunt momenti
in arte physica valde progrediente ex tempore, quo vixerat.
Qui ut supra modum laudibus efferatur, fieri vix posse puto.
Disciplinam eum novo in fundamento et paene inconcusso posuisse quis negaverit?

https://www.google.de/search?q=isaac+ne ... &sa=X&ved=
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCCXXV annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 4. Jan 2023, 11:38

Candida Londinii deletur regia flamma,
quam non restituet rex miser aere carens.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16842
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Abhinc CCXXXVIII annos

Beitragvon medicus » Mi 4. Jan 2023, 18:43

Linguarum investigator Iacobus Grimm natus est Hanoviae.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Abhinc XCI annos

Beitragvon marcus03 » Do 5. Jan 2023, 09:57

Humbertus Eco scriptor, philosophus, artis semioticae et communicationis peritus Italianus
nascitur Mediolani,qua in urbe obiit a.d.X Kal. Mart. anno MMVI.
Innotuit libro, qui inscribitur ROSAE NOMEN et in pelliculam conversus est,
quae anno MCMLXXXVI prolata est ubique terrarum.

Sapientiam comprehendere est nescire, aliqua res sit alba an atra.


https://www.google.com/search?q=umberto ... &sa=X&ved=
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CII annos

Beitragvon medicus » Do 5. Jan 2023, 14:05

Fredericus Dürrenmatt, auctor Helveticus pictorque natus est.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Abhinc CXCVI annos

Beitragvon marcus03 » Fr 6. Jan 2023, 09:13

Charlotta Albertina Ernestina Baronissa de Lapide obit Vimariae.
Nata est a.d. VIII Kal. Ian. MDCCXLII Isenaci.

https://www.google.de/search?q=frau+von ... &sa=X&ved=

Numquam feminae suo in loco proprio fuerunt, nec secundum naturae ordinem nec
pactum a societate institutum.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc LXXX annos

Beitragvon marcus03 » Sa 7. Jan 2023, 08:16

Nicola Tesla inventor, physicus, machinator Croaticus obit Neoeboraci.
In lucem editus est a.d. VI Id. Iul. anno MDCCCLVI in imperio Austriaco-Hungarico.
In XXVI terris CCLXXX diplomata technica accepit, quorum CXII in Civitatibus Foederatis Americae
sibi attributa sunt. Quem hominem mirum et sui generis fuisse constat.
Optime meruit de technologia electrica et energia transmittenda praecursor suae disciplinae.
Et Latine optime loqui potuisse dicitur.

Si hominum invidia in energiam converti posset electricam, orbis splenderet omnis.


https://www.google.de/search?q=tesla+ni ... &sa=X&ved=
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 18 Gäste