Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc XV annos

Beitragvon medicus » Mi 11. Jan 2023, 11:53

Edmund Hillary, oribates ex Nova Zeelandia oriundus, qui primus montem omnium altissimum mundi ascenderat, obiit.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon Tiberis » Mi 11. Jan 2023, 16:15

ille ego qui hat geschrieben:nonne delineator i habet longam?


Quod me errasse mones, mihi probatur,
sed malim mihi nuntium privatum
scribas, si me aliquando cepit error.

;-)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11839
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon ille ego qui » Mi 11. Jan 2023, 20:50

Sic fiat!
:D :-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6847
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Abhinc CCLXXVII annos

Beitragvon marcus03 » Do 12. Jan 2023, 09:32

Ioannes Henricus Pestalozzi paedagogus Helveticus, philanthropos, philosophus,
vir civilis reformatorque scholae et rerum socialium nascitur Turici.
Defunctus est a.d. XIII Kal. Mart. anno MDCCCXXVII Bruggi.

Humanitatis natura nusquam provenit nisi in quiete.
Qua sublata amor amittit robur suae veritatis et emolumenti omnem.



https://www.google.com/search?q=pestalo ... &sa=X&ved=

https://de.wikipedia.org/wiki/Johann_He ... Pestalozzi
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11314
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MMCVIII annos

Beitragvon marcus03 » Fr 13. Jan 2023, 10:03

Gaius Marius imperator Romanus et vir civilis obit Romae.
Natus est anno CLVIII vel CLVII a.C.n. Cereatis apud Arpinum, Ciceronis patriam, sitis.
Similiter ac Cicero homo novus, qui dicitur, ad summos honores pervenit.
In honorum cursu septies consulatum obtinuit.
Vicit Iugurtham regem, Cimbros, Teutones Ambronesque.
Pater patriae et Romae salvator et tertius urbis conditor appellatus est.
Sulla, ei inimicissimus, corpus Marii effosum in flumen Anionem ici iussisse fertur memoriae
damnationis causa.

Lex voce loquitur summissiore quam ut armis audiatur strepentibus.


https://www.google.de/search?q=gaius+ma ... &sa=X&ved=
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11314
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXLVIII annos

Beitragvon marcus03 » Sa 14. Jan 2023, 09:20

Ludovicus Philippus Albertus Schweitzer medicus, theologus, philosophus, organista,
pacis amantissimus Theodisco-Francogallicus in lucem editur apud Colmariam.
Obiit a.d. prid. Non. Sept. anno MCMLXV Lambarenae in Africa sitae.
Qui inter viros saeculi vicesimi gravissimos habetur.
Inter alia historiam de Iesu vita investiganda composuit inclutam, quae prolata est anno MCMVI.
Anno MCMLII praemio Nobeliano affectus est pacis.
Quem de humanitate optime meruisse quis neget?

Libertas imprimis eo continetur, ut faciamus, quod conscientia iussi faciamus oporteat.


https://www.google.de/search?q=albert+s ... &sa=X&ved=
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11314
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc XCIV annos

Beitragvon marcus03 » So 15. Jan 2023, 08:23

Martinus Lutherus Rex Iunior pastor et propugnator iurium civium coloratorum
nascitur Atlantae Michealis King.
Per insidias periit prid. Non. Apr. anno MCMLXVIII Memphide.

Ut tibi pares inimicos, bellum indicere opus non est. Sat es dicere, quod sentis!


„https://www.google.de/search?q=martin+luther+king+jr&source=lnms&tbm=isch&sa=X&ved=
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11314
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MCMLIV annos

Beitragvon Zythophilus » So 15. Jan 2023, 08:23

Praecipiente regens est Galba necatus Othone:
et tribus occisis Flauius unus erat.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16755
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MMXLIX annos

Beitragvon marcus03 » Mo 16. Jan 2023, 10:50

Lucio Mantio Planco suadente Octavianus titulo Augusti afficitur
inter caeremonias publicas bello civili confecto agendas.
Quae res initium putatur illius principatus, quem obtinens Octavianus imperabit solus.

https://www.google.de/search?q=Lucius+M ... &sa=X&ved=

https://de.wikipedia.org/wiki/Lucius_Mu ... ter_Caesar
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11314
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MDCXXVIII annos

Beitragvon marcus03 » Di 17. Jan 2023, 08:25

Flavius Theodosius, qui Magnus nominatur, obit Mediolani.
Imperavit ab anno CCCLXXIX ad annum CCCXCIV in imperio Romano orientali.
Natus est a.d. III Id. Ian. anno CCCXLVII Caucae in Hispania sitae.
Quo mortuo imperium Romanum in partes divisum est duas.

https://www.google.de/search?q=theodosi ... &sa=X&ved=

Nemo possideat, quod sit immune.


https://de.wikipedia.org/wiki/Theodosius_I.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11314
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCCXXXIV annos

Beitragvon marcus03 » Mi 18. Jan 2023, 11:08

Carolus-Ludovicus baro de de La Brède et de Montesquieu scriptor philosophusque
Francogallus baptizatur. Cuius dies natalis non constare videtur.
Obiit a.d. IV Id. Feb. anno MDCCLV, quo anno terra motus urbem Olisiponem delevit.
Qui inter auctores modernae scientiae historicae et sociologiae habetur.
Legem si dare quandam necesse non est, nullam dare necesse est legem.


https://www.google.de/search?q=charles+ ... &sa=X&ved=
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11314
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MDCXXIV annos

Beitragvon marcus03 » Do 19. Jan 2023, 08:54

Aelia Pulcheria Augusta imperi socia imperi Romani orientalis nascitur Byzantii.
Obiit a.d. XII Kal. Mart. anno CDLIII.
Neptis erat Theodosii Magni.

Quo magis principes populi abstinent divitiis, eo plus eorum copiae redduntur in iis,
quae rei publicae opus sunt.


https://www.google.de/search?q=aelia+pu ... &sa=X&ved=

https://de.wikipedia.org/wiki/Aelia_Pulcheria
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11314
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc XLV annos

Beitragvon medicus » Do 19. Jan 2023, 19:41

Populicurrus Scarabaeus ultimus in Germania confectus est. :sad:
Nonne Tiberis hanc autoraedam dilexit?
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon Tiberis » Fr 20. Jan 2023, 01:26

medicus hat geschrieben:Nonne Tiberis hanc autoraedam dilexit?

minime, quamquam tiro primo "scarabaeum" habui a matre mihi permissum. quem cum paulo post "anas" secuta esset, "scarabaeos" non iam desideravi. :D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11839
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc CIII annos

Beitragvon marcus03 » Fr 20. Jan 2023, 09:55

Federicus Fellini scaenarum dispositor Italianus inclutissimus nascitur Arimini.
Obiit a.d.II Kal. Nov. anno MCMXCIII Romae.
Locum scaenarum dispositorum omnium optimorum septimum obtinet in tabella a criticis
edita, inter collegas locum secundum. Neorealismo Italiano, qui dicitur, innotuit.


Modestia virtus magna - imprimis in hominibus ceteris.


https://www.google.de/search?q=fellini+ ... &sa=X&ved=
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11314
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 11 Gäste