Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc CXXII annos

Beitragvon marcus03 » So 22. Jan 2023, 10:20

Victoria I. regina Britannica, obit Londini annos LXXXI nata.
In lucem edita est a.d.IX Kal. Iun. anno MDCCCXIX filia regis Alexandrina Victoria de Kent.
Quae prima nomine imperatricis Indiae appellata est. Neptis successit Guilhemó IV.
LXIV annos regnavit. Ab illa Elisabeth II anno praeterito defuncta tantum superatur,
quod ad regnandi annos attinet.

Viri non semper tales sunt, quales esse videntur, raro quidem meliores.


https://www.google.de/search?q=victoria ... &sa=X&ved=
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10777
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXII annos

Beitragvon Tiberis » So 22. Jan 2023, 16:53

Qui regebat nos tredecim per annos
civitati cum bene consulebat,
Bruno Kreisky hac luce fuit Vienna
natus in urbe.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11644
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc DXVII annos

Beitragvon Zythophilus » So 22. Jan 2023, 22:59

Armati adueniunt, quos Romam Heluetia misit,
papam ut protegerent cuspide et ense uiri.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16254
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc XXXIV annos

Beitragvon marcus03 » Mo 23. Jan 2023, 08:59

Salvador Felipe Jacinto Dalí i Domènech Marqués de Dalí de Púbol pictor,
graphicus,ornator scaenicus, scriptor sculptorque Hispanicus obit in Catalonia.
Natus est a.d. V Id.Mai. anno MCMIV.
Versatus est in somni febris, crapulae, religionis mundo.
In cuius picturis Gala uxor saepe invenitur.

Ne perfectionem metueris! Quam numquam assequeris.



https://www.google.de/search?q=salvador ... or&gs_lcp=
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10777
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MCMXLVII annos

Beitragvon medicus » Di 24. Jan 2023, 09:31

Imperator Caesar Traianus Hadrianus Augustus natus est.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6513
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Abhinc CCCXI annos

Beitragvon marcus03 » Di 24. Jan 2023, 09:50

Fredericus II rex, qui cognomine MAGNI et Fritzii Veteris appellatur, in lucem editur Berolini.
Obiii a.d. XVI Kal. Sept. anno MDCCLXXXVI Potisdamiae.
Borussiam olim reddidit quintum imperium potentissimum in pentarachia, quae dicitur, Europaea.

Canibus omnes sunt virtutes, quae homini sunt. Iisdem quidem vitia non sunt humana.


https://www.google.de/search?q=friedric ... &sa=X&ved=
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10777
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc D annos

Beitragvon marcus03 » Mi 25. Jan 2023, 09:00

Franciscus Piccolomini philosophus et humanismi fautor in lucem editur Sienae,
qua in urbe obiit a.d. X Kal. Mai. anno MDCVII.
In opere, quod UNIVERSA PHILOSOPHIA DE MORIBUS inscribitur, id studuit, ut philosophiam
Aristotelicam et Platonicam conduceret ad synthesin conficiendam.
Aetate sua inter philosophiae professores numeratus est eos, qui maxime colerentur
et praemia summa acciperent. Docuit Sienae, Maceratae Perugiaeque.
Cui probrio datum est se esse Platonis fautorem, qui cum Aristotelismo ecclesiastico discreparet.

https://www.google.com/search?q=Frances ... =isch&ved=

https://de.wikipedia.org/wiki/Francesco ... (Philosoph)
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10777
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MDCXIX annos

Beitragvon marcus03 » Do 26. Jan 2023, 07:58

Paula Romana Christiana Romana nota, vidua Sanctaque obit Bethlehemae,
quod nomen sibi vult "Panis Domus".
Nata est a.d. III Non. Mai anno CCCXLVII.
Quam amicissimam Sancto Hiieronymo, Vulgatae auctori,fuisse constat.

https://www.google.de/search?q=paula+vo ... &sa=X&ved=

https://de.wikipedia.org/wiki/Paula_von_Rom
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10777
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc DLXI annos

Beitragvon marcus03 » Fr 27. Jan 2023, 09:09

Richardus Bentley philologus et verborum litteris mandatorum criticus Anglicus nascitur Ledesiae.
Obiit prid.Id. Iul. anno MDCCXLII Cantabrigiae.

Lingua quaeque viva instar animalium corporum
perspirantium in perpetuo versatur motione et mutatione.

https://www.google.de/search?q=richard+ ... ie&gs_lcp=

https://de.wikipedia.org/wiki/Richard_Bentley
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10777
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MCCIX annos

Beitragvon marcus03 » Sa 28. Jan 2023, 11:51

Carolus Magnus imperi Francorum rex et imperator anno DCCC factus obit Aquisgrani.
In lucem editus est a.d. IV Non. Apr. anno DCCXLVII vel DCCXLVIII.
Erat imperator gravissimus ex gente Karlingorum oriundus.
Quo imperante Francorum imperium ad summam magnitudinem pervenisse constat.

Quamvis enim melius sit benefacere quam nosse, prius tamen est nosse quam facere.


https://www.google.de/search?q=karl+der ... =isch&ved=
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10777
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc LX annos

Beitragvon marcus03 » So 29. Jan 2023, 09:52

Robertus Lee Frost poeta Americanus obit Bostoniae.
Natus est a.d. VII Kal. Apr. in urbe Sancti Francisci.
Sua in patria ducitur poeta omnium maxime popularis et ubique terrarum inter
saeculi vicesimi poetas gravissimos. Nulli quidem litterarum generi eius aetatis attribuatur licet.

Educatio est facultas, qua paene omnia audire possumus animum aequum et
fiduciam nostri non amittentes.


https://www.google.de/search?q=robert+f ... &sa=X&ved=
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10777
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCLXXXVII annos

Beitragvon marcus03 » Mo 30. Jan 2023, 09:51

Iacobus Watt inventor Caledonicus in lucem editur.
Obiit a.d. VIII Kal. Sept. anno DCCCXIX.
Anno MDCCLXIX machina vaporaria ei emendata diplomate affecta est.
A quo operam electricam quodam spatio effectam ducere quis non ignoraverit?

Nihil est ineptius nisi res aliquas reperire.
XXXV annos natus adhuc nauci non fui generi humano.


https://www.google.com/search?q=james+w ... &sa=X&ved=
https://de.wikipedia.org/wiki/James_Watt
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10777
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc DDXXXII annos

Beitragvon medicus » Mo 30. Jan 2023, 13:53

In campo Martii Romae solarium Augusti et ara pacis dedicantur.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6513
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Abhinc CCXXVI annos

Beitragvon Tiberis » Di 31. Jan 2023, 01:07

Nobis quem donasse mele immortalia constat ,
Franciscum Schubert Austria progenuit.

:hail:

Beethoven et Mozart tangunt altissima caela.
Franciscus Schubert caelitus ipse venit.

(Oscar Werner)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11644
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc CXXII annos

Beitragvon marcus03 » Di 31. Jan 2023, 08:54

Maria Luisa Kaschnitz scriptrix et poetria Theodisca nascitur Carolsruhae.
Obiit a.d. VI Id. Oct. anno MCMLXXIV Romae, qua in urbe illa Ingeborg Bachmann
anno superiore incendio perierat annos XLVII tantum nata.
Multis litterarum praemiis affecta est, inter quae praemium erat,
quod appellatur GEORG-BÜCHNER-PREIS. Quod ei attributum est anno MCMLV.
Anno MCMLXVIII doctrix h.c. dicta est universitatis Francofurti ad Moenum siti.
Inter alia innotuit carminum volumine, quod inscribitur SILENTIUM TUUM - VOX MEA.
Quod anno MCMLXII prolatum est.

Quidquid viri agunt, sublime et idem deridiculum.


https://www.google.de/search?q=kaschwit ... =isch&ved=
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10777
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 5 Gäste

cron