Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc CDLX annos

Beitragvon marcus03 » So 18. Feb 2024, 10:12

Michelangelo Buonarroti pictor, sculptor, architectus poetaque Italianus obit Romae.
In lucem editus est prid. Non. Mart. anno MCDLXXV Capresae Michelangelo di Lodovico Buonarroti Simoni.

Pulchritudo est amotio eorum, quae sunt supervacua.

Qui se armat amore, superabit iram, miseriam, aliam potentiam maiorem, fortunam malam.


Si sacerdotibus affers pecuniam, nemo nisi Deus scit, quid facturi sint ea.


Deus nos non creavit, ut deseramur a se.


Benevolentia est summa magnitudo.


Id studentes, ut opus perfectum formemus, ad Deum propius accedimus.


Res summae veritatis in homine quoque sitae sunt eius vitia.


Avaritia peccatum maximum; nulla res, quae animae est oneri, ad finem prosperum pervenire potest.


Si vita nobis placet, morte deterreamur non sinemus; quae enim e manu eiusdem artificis oriunda est.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11534
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc LXXXIV annos

Beitragvon Tiberis » So 18. Feb 2024, 12:31

Libertatem qui cecinit pacemque , poeta
Fabricius de André natus erat Genuae.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11884
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc DLXIX annos

Beitragvon Zythophilus » So 18. Feb 2024, 17:57

Mortuus Angelicus Tiberina Frater in urbe,
cui sacra erant scita plurima picta manu.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16952
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MCMXXVII annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 19. Feb 2024, 11:16

Clodius Albinus cecidit superante Seuero
qui dominus regni denique solus erit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16952
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc LXXII annos

Beitragvon marcus03 » Mo 19. Feb 2024, 11:42

Knut Hamsun scriptor Norvegicus gravissimus de vita decedit Norholmi annos XCII natus.

Litterarum praemio affectus est Nobeliano anno MCMXX.
Innotuit operibus, quae inscribuntur FAMES vel MYSTERIA vel PAN ET VICTORIA.

Fors, quae affert res bonas, providentia putatur,
sed fors, quae pessime cessit, fatum.

Rem unicam, quam homo magni faciat oportet, est vitae gaudium, animum gratum erga vitam;
illud quidem non amore paratur, immo amor flagellumst.

Dono vero divitiores reddimur, etsi damus.


Ut Deus sciat, unde omnia sint oriunda, tamen nulli rei nulla causa est nisi una.
Omnia sequuntur ex causarum serie.

Pecuniae vita est brevis.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11534
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCLXXIII annos

Beitragvon marcus03 » Di 20. Feb 2024, 09:50

Ioannes Henricus Voß poeta Theodiscus nascitur in oppido Sommerstorf
in Megapoli et Pomerania Citeriore sito.
Obiit a.d. ‎ IV Kal. Apr. anno MDCCCXXVI Heidelbergae.
Innotuit Homeri et aliorum antiquitatis scriptorum operibus transferendis.

Plus, quam homo poscit, poscit humanitas. Poculum quodque sitim humanam sedat.
humanitas eum erudit ad venustatem.


Biblia liber est, in quo quisque quaerit, quod cupit,
et quisque invenit, quod cupit.


Gaudium est rerum omnium bonarum fons!


Hominem esse bonum quam nobilem esse praestat.


Qui non diligit vinum nec feminas nec cantum,
per vitam omnem manet morus.




https://de.wikipedia.org/wiki/Johann_Heinrich_Vo%C3%9F
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11534
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc XXXI annos

Beitragvon Tiberis » Di 20. Feb 2024, 21:30

Perusiae Ferruccio Lamborghini obit.
Qui machinas tractorias construxerat,
dein curruum mirabilem edidit notam.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11884
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc DXI annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 21. Feb 2024, 07:23

Papa nepos papae defunctus Iulius alter,
maxima qui iussit templa nouare Petri.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16952
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CIII annos

Beitragvon marcus03 » Mi 21. Feb 2024, 13:26

Ioannes Rawls philosophus Americanus gravissimus nascitur Baltimorae.
Decessit a.d. VIII Kal. Dec. anno MMII Lexingtonae.
Innotuit opere, quod inscribitur THEORIA DE IVSTITIA.

Iustitia institutorum socialium prima est virtus ut veritas in cogitandi systematibus .
Theoria elegans ipsa et opibus quam paucissimis usa omittenda est, si veritati non respondet.
Item leges et instituta optima et bene temperata mutanda aut abroganda sunt, si iniusta sunt.
Homini cuique est sanctitas, quam ne salutis societatis omnis causa quidem tolli liceat.
Qua de causa iustitia non permittitur, ut libertas nonnullorum amissa salute aliorum maiore compensetur.

https://de.wikipedia.org/wiki/John_Rawls
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11534
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CMLII annos

Beitragvon mystica » Mi 21. Feb 2024, 14:05

.
Zuletzt geändert von mystica am Do 29. Feb 2024, 11:55, insgesamt 3-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 2005
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Abhinc XLIV annos

Beitragvon marcus03 » Do 22. Feb 2024, 09:07

Oscarius Kokoschka pictor, graphicus, scriptor Austriacus obit Monasterii.
Natus est Kal. Mart. anno MDCCCLXXXVI Arilapae, quod castellum in Austria inferiore situm est.
Cum Gustavo Klimt et Egon Schiele inter artifices aetatis Vindobonensis modernae habetur gravissimos.

Veritas cum puella rustica conferatur licet. Quae maxima est venustate, cum fuco caret.

Si mihi libertas non est, alios peto locos.
Mundus omnis mihi patriae est.


Ex tempore, quo fui discipulus, nullarum sum memor rerum nisi earum, quas non didici.


Homo non es, cum natus sis. Hominem fieri opus est.


Si homo quisque se haberet eum, qui natura est sua, omnium vita esset melior.


Vivere est delineare facultate cummi deletili ad corrigendum utendi carentem.


His diebus feminae aenigmata non iam sunt nihil iam sunt nisi solutiones.

Carolus Kraus ad inferos descendit iudicaturus de vivis moortuisque.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11534
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCXXXVI annos

Beitragvon mystica » Do 22. Feb 2024, 12:37

.
Zuletzt geändert von mystica am Do 29. Feb 2024, 12:04, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 2005
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Abhinc LXIX annos

Beitragvon marcus03 » Fr 23. Feb 2024, 10:21

Paulus Claudel scriptor, poeta, legatus Francogallus animam efflat Lutetiae annos LXXXVI natus.
Pertinet ad litteras, quae RENOVEAU CATHOLIQVE appellari solet, sed et ab aliis lectoribus valde dilectus est.
Receptus est in ACADEMIAM FRANCOGALLAM anno MCMXLVI.
Post bellum mundanum secundum quidem oblivione obrui coepit.
Inter alia innotuit libro, qui inscribitur CALCEVS SERICVS (Le soulier de satin).

Homo natus non est, ut voluptatibus perfruatur, sed gaudio.


Noli loqui nisi interrogatus, sed ita vive, ut interrogeris!


Homo lingua est, in quam transferatur Deus.


Priusquam mundum mutare studeamus, fortasse maioris est momenti non perdere illum.


Amori leges sunt ludibrio omnes.


Nulla re homo magis confirmatur nisi confidentia, qua sibi contingit.


Ordo rationis voluptas, sed perturbatio imaginationis deliciae.

Felicitatem certissime praeteribis, si quaeres eam.


Amor promissum est, quod servári non possit.


Nemo vivere potest admiratione carens.


Fides non solum id in mundum intulit, ad quod nati sumus, sed etiam gaudium.


Amor hac in terra summum praestat, si remanet inexpletus.



https://de.wikipedia.org/wiki/Paul_Claudel
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11534
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc DXXIV annos

Beitragvon marcus03 » Sa 24. Feb 2024, 13:31

Carolus V imperator Sacri Imperii Romani et Hispaniae rex nascitur Gandavi.
Obiit a.d. XI Kal. Oct. anno MDLVIII in Hispania occidentali.


Meo in imperio sol numquam occidit.
Ego veni, ego vidi, vicit Deus.


Diligo, quod de me audio.Quo enim admoneor, quem me fuisse oportuit.

Felicitas similis est feminae naturae: quae si nimis petuntur, plerumque longius discedunt.

Victoria misericordia careat numquam oportet.


Ad iubendum et imperandum lingua libenter utor Theodisca,
in feminarum conclavi Francogalla, in consilio Italiana.


Quod ad me attinet: scio me multum pecasse, errores graves commisi: primo, quod iuvenis eram,
tum quod errare humanum est et nimiis animi impetibus adductus, postremo fatigatus.


Cum mortuis bella non gero.


Locis desertis imperare malo quam haereticis.

Si fides et fiducia mundo ex omni depulsae et fugaces essent, iis hospitium praebere volo.


Quod facile paratur, facile dilabitur.


Parum dare est profundere.


Qui id studet, ut conscientia potiatur, in caeli castellum invadit
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11534
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc XLI annos

Beitragvon marcus03 » So 25. Feb 2024, 14:12

Tennessee Williams scriptor Americanus obit Neoeboraci.
Natus est a.d. VII Kal. Apr. anno MCMXI Columbi Thomas Lanier Williams III.
Anno et MCMXLVIII et MCMLV praemio Pulitzeriano affectus est.
Innotuit fabulis, quae inscribuntur "Endstation Sehnsucht" vel "Die Katze auf dem heißen Blechdach".
Utraque in pelliculam mutata est.

Si me daemonibus meis liberarem, angelos amitterem meos.


Opera droga est, quae medicamentum esse videatur.


Alius alio utimur, quod appellamus amorem; hoc si fieri non potest, odium appellamus.


Mox non iam referet, beati simus an miseri, cum utrique vacaturi non simus.


Cui mala est memoria, nihil aliud agat licet nisi verum dicere.


Omnia ad meliora refer! Saltem tamdiu, quamdiu bestias binas non agitas
ad locum nomine Cape Kennedy.


Femina virum amare potest nulla ex causa alia nisi quod non vult eum alterius esse feminae.


Feminae victos amant, sed adulterant cum victoribus.


Deus non apparebit, cum eum apparere velimus, sed apparebit ad tempus.


Quod est, amnis est rapidus, qui abundat iis, qui nare non possunt.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11534
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 81 Gäste