Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc CCLXIV annos

Beitragvon marcus03 » Mi 15. Feb 2023, 09:23

Fredericus Augustus Christianus Guilhemus Lupus philologus et antiquitatis investigator nascitur Hainrodae in Thuringia sitae.
Obiit a.d. VI Id. Aug. anno MDCCCXXIV.
Ab anno MDCCLXXXIII docuit philologiam et artem paedagogicam Hallae, tum eloquentiam.
Universitate Hallensi a Napoleone clausa Berolinum commigravit docturus philologiam classicam.
Se massonibus applicavit in circulo, qui ZU DEN DREI DEGEN appellatus est.
Innotuit opere, quod PROLEGOMRNA AD HOMERUM inscribitur, in quo Homerum addubitavit
auctorem eius operum et quaestionem, quae Homerica nominatur, ratione inquisivit.

Linguae, primae res mente humana arte creatae copiam continent totam cogitatorum communium et cogitationis nostrae genera, quae populorum cultu progrediente pariuntur et excoluntur.


Liberi nihil melius agunt quam quod non inviti agunt animi vires optime promoventes.


https://www.google.de/search?q=friedric ... &sa=X&ved=
https://de.wikipedia.org/wiki/Friedrich_August_Wolf
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11400
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc DXXVI annos

Beitragvon marcus03 » Do 16. Feb 2023, 09:27

Philippus Melanchthon reformator et humanista nascitur Bretteni apud Carolsruham siti.
Obiit a.d. XIII Kal. Mai. anno MDLX Wittenbergae, qua in urbe docuerat linguam Graecam.
Anno mortis titulo PRAECEPTORIS GERMANIAE affectus est. Ad Europam omnem quidem
suis operibus aliquid erat momenti.

Inter multa et alia consilia proposuit scholam et universitatem reformandi novasque
instruendi rationes.
Inter linguae Graecae suae aetatis peritissimos habetur.
Optime meruit de arte rhetorica adhibenda in verbis antiquitatis melius intellegendis.
Anno MDXX scholae conditor et rector consilia sua perficere potuit Wittenbergae.
A disputandi ratione scholastica se avertit, ut aliam doceret discendi rationem.
Pigritiae humanae cedendum non est

Ut amor oriatur liceat, fides antecedat opus est illi.

Sermonis integritate et eius specie principali pulchritudo continetur.


https://www.google.de/search?q=philipp+ ... &sa=X&ved=
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11400
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc DLXXIX annos

Beitragvon marcus03 » Fr 17. Feb 2023, 09:21

Rudolphus Agricola (Phrisius) humanista, doctus, praeceptor renatarum litterarum aetatis primae nascitur Baflone apud Groningam in Batavia sito. Fortasse iam a.d. X Kal. Dec. natus est anno superiore
Obiit a.d.VI Kal. Nov. anno MCDLXXXV Heidelbergae.
Cuius opus, quod DE INVENTIONE DIALECTICA inscribitur, anno MDXV prolatum est.
De Rudolpho, doctore tum universali, Erasmus olim dixit:
Rodolphus Agricola primus omnium aurulam quandam melioris litteraturae nobis invexit ex Italia


https://www.google.de/search?q=rudolf+a ... &sa=X&ved=

https://de.wikipedia.org/wiki/Rudolf_Agricola_(Humanist)
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11400
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MDCLIX annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 17. Feb 2023, 22:47

Caesar post hiemem est Iouianus mortuus unam,
qui noua Christicolis denique iura dedit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16844
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CLXVII annos

Beitragvon Tiberis » Sa 18. Feb 2023, 00:14

Clarus apud Gallos est mortuus Heine poeta.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc CDLVII annos

Beitragvon marcus03 » Sa 18. Feb 2023, 09:37

Martinus Luther monachus, theologiae professor, reformator inclutisssimus et gravissimus Theodiscus obit Islebiae in Saxonia-Anhaltina sitae LXII annos natus.
Schismate eius doctrina effecto novam condidit ecclesiam Christianam.
Quem bibliam brevissimo tempore interpretatum esse quis non ignoraverit?
Epistolam Iacobi appellavit stramentariam.
Maximi erat momenti in lingua Theodisca moderna promovenda.

Haustus aut aquae aut cervisiae sitim depellit, panis frustum famem, mortem Christus.


Homo natus est ad laborandum instar avis ad volandum.


Paucis verbis multa dicere nihil negoti non est. Stultitiae quidem est multis verbis usum nihil dicere.


https://www.google.de/search?q=luther+m ... &sa=X&ved=
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11400
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc DL annos

Beitragvon marcus03 » So 19. Feb 2023, 10:34

Nicolaus Copernicus astronomus, medicus, mathematicus, chartographus Borussicus
in lucem editur Thoruniae, quae urbs ad Poloniam iterum pertinet ex anno MDCCCVII.
Obiit a.d. IX Kal. Iun. anno MDXLIII in Civitate Warmiensi/Castro Dominae Nostrae.
In opere, quod De revolutionibus orbium coelestium inscribitur, mundum describit,
in quo tellus circum solem movetur.

Scire nos scire, quod sciamus, et scire nos scire, quod non sciamus id demum est vere scire.


Medius terrae locus non est medius mundi locus.


Mediis in stellis errantibus soli est sedes sua.


https://www.google.de/search?q=Nikolaus ... &sa=X&ved=
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11400
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MDCCCXXVI annos

Beitragvon Zythophilus » So 19. Feb 2023, 19:55

Clodius Albinus pugna defungitur ipsa:
Septimius solus denique regna tenet.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16844
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CCXIII annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 20. Feb 2023, 07:46

Occidere Andream cauponem Mantua uidit,
qui dux arcuerat strenuus arma diu.
Flentibus emoritur ductor Tirolensibus audax,
quem mala fraus hosti proditioque dedit.
Bracchia cum teneant et palmas uincula, liber
praestolatur iens ad loca dira necem.
https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/2/2b/Die_Gartenlaube_%281893%29_b_597.jpg/500px-Die_Gartenlaube_%281893%29_b_597.jpg
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16844
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CCLXXII annos

Beitragvon marcus03 » Mo 20. Feb 2023, 09:50

Ioannes Henricus Vossius poeta et interpretator Theodiscus nascitur in Megapolis et Pomerania Citeriore.
Obiit a.d.IV Kal. Apr. annos MDCCCXXVI Heidelbergae.‎
Innotuit Homeri et aliorum antiquitatis auctorum interpretationibus.


Ne quo careas, care!
Hoc docet sapiens Cato.


Gaudium omnium bonorum fons.


Nemo nisi homo probus poeta potest esse verus.


Mensi cuique suum floret pulchrum,
vel in tempestate, nive glacieque,
dummodo id invenire scias.


https://www.google.com/search?q=Johanne ... =isch&ved=
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11400
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon medicus » Mo 20. Feb 2023, 13:49

Zythophilus hat geschrieben:Bracchia cum teneant et palmas uincula,

Ubi sunt illa uincula?
https://de.wikipedia.org/wiki/20._Febru ... ntua_1.jpg
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Abhinc MMXIX annos

Beitragvon marcus03 » Di 21. Feb 2023, 10:59

Gaius (Iulius) Caesar, filius Divo Augusto adoptatus obiit Limyrae
vulnere in oppido Artagirae oppugnando accepto.
Qui Augusto successisset imperator,nisi praemature perisset.
Natus est anno DCCXXXIII a.u.c.

https://www.google.de/search?q=Gaius+Ca ... &sa=X&ved=
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11400
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCXCI annos

Beitragvon marcus03 » Mi 22. Feb 2023, 09:12

George Washington conditor et primus praeses Civitatum Foederatarum Americae
nascitur in Virginia.
Munere functus est suo ab anno MDCCLXXXIX ad MDCCXCVII.
Obiit a.d. XIX Kal. Ian. anno MDCCXCIX.

Amicitia vera planta est, quae tardissime crescit.


Pugnam iri veri contemnunt,aufugiunt numquam.


Natio, cui negotiandi est spiritus quaeque observans fructum ex commodis capit suis,
paene omnia assequi potest.


https://www.google.de/search?q=george+w ... &sa=X&ved=

https://www.google.de/search?q=mount+ru ... &sa=X&ved=
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11400
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCXCIII annos

Beitragvon medicus » Mi 22. Feb 2023, 15:15

Fridericus Chopin, componista et clavinista, natus est.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon Tiberis » Mi 22. Feb 2023, 18:43

medicus hat geschrieben:clavinista

:roll:
nonne potius clavilista ?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 12 Gäste