in terra Mississippi siti.
Obiit a.d. V Kal. Mart. anno MCMLXXXIII Neoeboraci.
Innotuit spectaculis, quae inscribuntur TRAMEN VIARIUM NOMINE DESIDERII vel FELES IN TECTO LAMINA OBDUCTO.
Praemio affectus est annis MCMXLVIII et MXMLV, quod nomen ducit ab diurnario et editore
Hungarico-Americano Iosepho Pulitzer.
Res stulta quaeque inveniet, qui se committat.
Nos omnes alter altero utimur, quem appellamus amorem.
Cum alter altero utatur non licet, id appellamus odium.
Illi,cui infirma est memoria,nihil iam superest nisi quod dicit verum.
Deus non apparet, cum eum apparere velimus, sed apparet ad tempus.
Feminae amant victos, sed eos decipiunt victis usae.
Quod praeteriit, cavea est, cuius cancellos flectere, sed non frangere possimus.
Qui vixerunt temporibus prioribus eadem pravitate fuerunt ac nos.
Quod quidem tantummodo non noverant.
Mox non referet, an beati simus an miseri, cum neutri vacaturi simus.
Femina virum nulla ex alia causa amare potest nisi quod eum alii feminae concedere non vult.