Salvī sint omnēs, quī plumbeās *islamistārum barbātōrum necēs dēsīderent!
Eōs, quī ad gubernācula reī pūblicae sedent, voluntāte populī neglectā et cīvitāte populārī sublātā cīvitātem nostram *islamificere velle, ut vestrae quoque aviae, mātrēs, uxōrēs, sorōrēs fīliaeque rīcam gerere cōgerentur, saepe iam dīxī.
Cultus atque hūmānitās Chrīstiānōrum Iūdaeōrumque abiciātur, sed īnstitūtiō *islamica in scholīs fīat!
Discantne eī, quī huic īnstitūtiōnī intersint, quōmodo ad eōs displōdendōs, quī istā cupiditāte rūpem *planētoīdem in Arabiam dēlāpsam adōrandī effrēnātā ac furiōsā nōn rapiantur, *pyrobola cōnficiantur, magna est quaestiō.
Quid dē *Tamīlibus, quī, cum tōta rērum ūniversitās regātur fātō praedestinātō, quod "karman" *Sānscriticē vocātur, nūllīus hominis animum ad venerātiōnem deōrum deārumque Indicōrum advertere velint? Ego, quī *Hinduista sim, postulō atque flāgitō, (MBS § 526,1a) ut īnstitūtiō *Hinduistica in scholīs fīat!
Discāmus nec linguam Arabicam et *Sānscriticam, ut eum hymnum deae Durgae, quī "durgākavaca" nōminātur, intellegāmus:
https://www.youtube.com/watch?v=gY-ifEVmBm0
Sī cui vestrum rēs cum *Hinduismō nōn est - nihil rēfert! Nūllus *Tamīlis barbātus vōs *pyrobolō displōdet. Neque igitur vestrum est, cum omnia fātō praedestināta sint (quod "daiṣṭika" *Sānscriticē vocātur), deam Durgam aut deum Śivam esse crēdere. Neque ūllus *Tamīlis vōs prohibēre studēbit, quōminus (cf. MBS § 530,1) carne suīllā vēscāminī - quamquam *Hinduistae ipsī quandam sānōrum cibōrum doctrīnam sequuntur, quae "āyurveda" vocātur.