Dixerit an verum, nescio prorsus ego.
“Dicam de istis Graecis suo loco, M. fili, quid Athenis exquisitum habeam et quod bonum sit illorum litteras inspicere, non perdiscere. vincam nequissimum et indocile genus illorum, et hoc puta vatem dixisse: quandoque ista gens suas litteras dabit, omnia corrumpet, tum etiam magis, si principes civitatis hoc mittet. iurarunt inter se barbaros necare omnes scientia rerum civilium, sed hoc ipsum mercede faciunt, ut fides iis sit et facile disperdant. nos quoque dictitant barbaros et spurcius nos quam alios Ὀπικῶν appellatione foedant. Interdixi tibi de illis principibus Graecis.”
Tristia haec sunt verba Catonis* quae ex Plutonis regno his diebus pervenisse dicuntur ad aures nostras.
________________________________________________
* Cf. Plin. nat. 29, 14 (commutatis scilicet quibusdam verbis).