Hīs temporibus (cf. CIC. Marcell. 1), cum iī, quī rem pūblicam regunt, cīvitātem nostram *islāmificere student, vīta in Germāniā perīculōsa est. Nam Rebecca Lee, pūpa *Iapōna dēlīneāta, quae mente capta et, ut aiunt, *psȳchotica est, omnīs, quī barbās prōmīsērunt, *islāmistās esse dūcet et imbre plumbeōrum tēlōrum perforābit. Quam ob rem, nē qua sit suspīciō vōs *islāmistās barbātōs esse, barbās rādite, ēbriāmina bibite, carne suīllā vēsciminī linguamque Latīnam, Graecam, Hebraeam discite, ut fautōrēs cultūs atque hūmānitātis Chrīstiānōrum Iūdaeōrumque esse videāminī! Neque vērō deum magnum *Mohamētumque eius prophētam esse sed *Saurōnem magnum *Sarumānemque eius famulum crēdideritis! Sīn aliter imāginēs ānulī vōs secūtī ferrō *Morgulānō perfodient, ut in tenebrās umbrāsque coniciāminī et *Saurōnis, dominī ātrī, servī sītis.
http://www.pugna-in-saltu-teutoburgiensi-facta.de/Revy_Two_Hands.jpg
http://www.pugna-in-saltu-teutoburgiensi-facta.de/nazgul.jpg
http://www.pugna-in-saltu-teutoburgiensi-facta.de/carmenanuli.html#textusmordoricus