Falleris, Vulpi. Id carmen non tam ad Brutal Technical Death Metal quam ad Death Metal, et quidem malae farinae, referri posse videtur. Brutal Technical Death Metal est enim genus multo celerius et brutalius quam Death Metal ... aniculis tui similibus cantiunculas scortillorum francogallorum magis sunt cordi.
https://www.youtube.com/watch?v=cwl-OgJJRFk... ciceronem quoque si denuo revixisset metallum mortis auscultaturum fuisse puto; alienigenas vero, si forte ad mundum nostrum appulerint, caeteris rebus humanis despectis, (et in primis lingua latina) metallum mortis maxime aestimaturos et in orbem suum translaturos fuisse puto. Ibi tum plurimos greges metalli mortis ab ipsis conditum iri etc etc ...
qui verti potest, latine, "intrauterine cannibalism"?
https://www.youtube.com/watch?v=83Tw2iuVIK8