von Exinterator » Do 13. Apr 2017, 00:14
EXINTERATOR AMICIS TEOTISCIS SPD
Gratias omnibus vobis. Febronius Archiepiscopi Treverensis coadiutor fuit, hoc est qui legitime cooptatur in Archiepiscopum a titulari atque eius vice fungitur dum ille a residentia abest, etiam indefinite pro tempore. In libris meis scriptum est Febronium sub pseudonymo scripsisse et ego quidem putabam eum sic fecisse quia, ut medicus et Zythophilus notaverunt, adversus sedem Romanam scripturus ab ipsa deprehendi quisnam esset nolebat; tamen, qua sum stultitia, putabam quoque eum, ut fert mos quorundam scriptorum modernorum, nomen suum ad verbum latine vertisse. Quod quidem fieri nequit cum sit rationi contrarium et porro Febronii nomen teotiscum latine domum canum fere, prout Christophorus ait, significet. Iterum gratias!