Salvete sodales,
quis nescit "Ostern" Latine appellari "pascha"? Sed estne verisimile, quod habet Georgesius, a esse longam in casibus obliquis?
http://www.zeno.org/Georges-1913/A/pascha?hl=pascha
Deinde sunt, qui feminini generis esse velint ("Laetam pascham vobis opto!"). Peccantne? An utraque exstat forma?
Quid autem "Christini Himmelfahrt"? Possis dicere "Domini in caelum ascensionem". Sed nimirum nomen Latinitatis Christianae proprium desidero
Valeatis - et laeto Pascháte fruamini!