Stomachatus hat geschrieben:Utcumque res hoc in foro se habent, nunc totâ Germaniâ Ørbergiani, non Saravipontani, circulos Latinos condunt et regunt et summa ope nituntur ad Latinitatem servandam et provehendam. Attamen tu per rete mala facis praeconia, quae inceptis nostris detrimento sunt.
Cūr persevērēs in tuā sententiā mē ratiōnī *Saravipontānae favēre et *Øbergiānae obtrectāre, nōn intellegō. Neque ūlla rēs cum *Saravipontānīs mihī est. Immō in eōrum odia incurrī. (cf. CIC. off. 1,150) Iī enim Chrīstiānī sunt, sed egō deam *Durgam veneror. Praetereā ad doctrīcem *Sigrīdem *Albert nōn sōlum dē eā deā adōrandā scrīpsī sed etiam *Putīnum, imperātōrem *Russiae, laudāvī. Tum illa mulier respondit sē nōn iam epistulās ā mē accipere velle. Discordia igitur et inimīcitiae inter eōs et mē intercessērunt. Cum *Sigrīdis modus docendī tibī displiceat, eam adī et eī modum *Saravipontānum opprobrā!