In silvīs *Dācorōmāniae lupī ferī vagārī feruntur. Quibus sangisūgōs imperāre scīmus. *Vlad *Tepez, prīnceps sangisūgōrum, eam arcem, quae ad trānsitum saltūs (cf. LIV. 22,17,4) *Borgo est, incolit. Is interdiū quidem in cūpulā dormit, sed noctū experrēctus et in vesperūginem trānsfōrmātus per *Trānssylvāniam volat virginīsque *exsanguinat. Comes *Dracula interdiū crucēs, stīpitēs pānemque *eucharisticum metuit.
Sed viātōribus, quī in silvīs *Trānssylvāniae interdiū vagantur, alia mōnstrōrum genera timenda sunt: perīculum enim est, nē aut ā *smīlodontibus praedātōribus lacerentur dēvorenturque aut ā *stegosaurīs conculcentur aut ā *pterosaurīs in sublīme ferantur (cf. CIC. nat. deor. 2,44) et in nīdīs cibō pullīs sint.
Praetereā sunt in *Dācorōmāniā passim vulcānī, imprīmīs mediīs in viīs. Est igitur magnum perīculum, nē viātōrēs, cum eam terram obeant, in vulcānōs incidant et *lāvā fervidā combūrantur.
Viātōrēs, quī *Dācorōmāniam obierant, aetāte crētae versārī sibī vidēbantur. (cf. MBS § 490,1c)
NASA igitur, *Americānōrum magistrātūs spatiō caelestī explōrandō, *Dācorōmāniae *adaptātiōnem terrestrem (Britannicē: "terra forming") dēcrēvit.