*Rebecca *Lee, quae arma ambābus manibus tenet, omnēs aliēnigenās *extraterrestrēs plumbeīs tēlīs ante interficit, quam eōs, sintne rē vērā aliēnigenae, interroget. Nam aliēnigenae *extraterrestrēs ā planētā Mārte oriundī in mundum nostrum invādere eumque incolere student. Magnā nāvigiōrum sīdereōrum classe hūc profectī sunt:
Praetereā *Donaldus *Trump hīs verbīs nōs rēctē monuit: caelum nōn ab hominibus mūtārī. Rē autem vēra aliēnigenae *extraterrestrēs mundī nostrī caelum mūtant, ut āēr caelō Mārtis similior fīat.
Rpl Flpl Zpl Mpl, imperātōrem Mārtis, terrae caelum mūtārī iubentem hāc imāgine vidēmus: