Christianus sodalibus s.p.d.
Fortasse miramini nomen huius fili. nonne enim hoc est forum Latine loquendi?
Mea tamen sententia nomen minus aptum est, nam nemo hic Latine loquitur, sed omnes - ut fert natura huius fori - Latine scribunt.
Multi (vel: plures) olim hoc in foro versabantur sodales Latine loquendi cupidi. Quorum nonnullos etiam conveni praesentes in vera vita. Quod semper non modo ad discendum utile, sed etiam 'per se' dulce et iucundum erat. Adhuc supersunt huius fori sodales ad Latine loquendum prompti (ut scio), sed paucissimi.
Itaque rogo, numqui sint in vestro numero qui in vita sua loquelam (!) Latinam colant vel colere velint?
Intellego hominum Latinitatis studiosorum proprium saepe esse menda et errores, quoad fieri possit, vitare et libentius legere et vertere quam scribere, libentius scribere quam loqui, libentius praemeditate loqui quam subito (i.e. ex tempore).
Sed quis negat ut vere quamlibet linguam bene discamus initio omnem mendorum et peccatorum metum esse deponendum et abieciendum? Sic demum efficaciter proficimus in linguis discendis.
Inde mirum non est, si plurimi eorum, qui semel Latinitate viva(!) tacti sunt - velut in seminariis aestivis variisque conventiculis quae nunc plurima celebrari solent in toto orbe -, in hac via ac ratione Latinitatem (necnon amicitias!) colendi perseverant.
Dicite mihi igitur, vos quid sentiatis de studio Latine non modo scribendi, sed etiam loquendi, garriendi, sermocinandi?
Bene valete!