petis,ut tibi sive vobis nonnulla dicam de vita mea cottidiana .certe vobis professionem meam non ignotam esse arbitror
,qua re usque ad horam fere octavam tempus consumo in discipulis instituendis,non solum linguam Latinam sed etiam disciplinam geographicam eos docens.
quibus rebus feliciter
peractis domum redeo. pransus primo reficiendi causa ante computatrum sedeo,ut videam,quid novi sit in nostro locutorio,num quas litteras electronicas acceperim et cetera.
caelo sereno tempus quoddam ago in autocineto meo curando, quod oblectamentum mihi maximi momenti est. nam autocinetum, de quo agitur,triginta quinque fere annos natum
est, quare maxima cura ei adhiberi debet.cenato mihi supersunt labores quidam ad scholam pertinentes,ut exempli gratia pensa corrigere ,libros quosdam legere et alias res ,quibus disciplinae praeparandae opus est, perficere.
quibus perfectis, cum iam sero noctis sit, tamen fere cottidie unam horam consumo in chlavicordio canendo, quae res iucundissimum mihi oblectamentum praebet.
paulo ante,quam cubitum eo, iterum paginam nostram electronicam perscrutari soleo, sicut et nunc.
optandum est, ut vos quoque quam plurimi describatis,quomodo quidque facientes dies peragatis.
valete!
Tiberis