Also erst mal hi meine bitte is mir den folgenden text zu übersetzen weil ich nicht weiter komme und ich wäre euch super super dankbar also der Text:
Mater duos amicos Pompeios venisse narrat. Statim Lucius et Valeria ad deversorium,ubi amici dormiunt,discedunt. Magnum clamorem in oppido esse audiunt. Homines per vias properare servosque onera ad tabernas portare vident. Sed nihil clamoris ad amicos pervenit. In lectis iacent,quod defessi sunt,sed dormire non cupiunt. Verisimile est amicos excitatos esse,quia Pompeios nondum viderunt. Unus de amicis dicit:"Hodie forum et curiam et senatores videre cupio." Interea Lucius Valeriaque deversorium intrant et statim cubiculum puerorum petunt. "Eheu amici!"clamat,"cur in lectis iacetis? Ambulare studemus. Vos nondum in oppido Pompeiis fuisse audivimus. Venite!" Duos non iam in lectis mansisse praeclarum est. Primo ad forum decedunt. Mercatores vinum et oleum in tabernis vendere vident. Fabros aedificia praeclara,quae terrae motus nuper delevit,renovare ubique cognitum est. Lucius et Valeria multos homines tum mortuos esse dicunt. Denique ad domicilium Lucii Valeriaeque veniunt,ubi mater amicos salutat. Amici Pompeios esse pulchrum oppidum explicant.