Salute, Sinemetu!
Für Latein-Mathematik-Freaks eine Quelle des Ergötzens und des Wissens in Österreich,
Walter Freinbichler:
http://www.braumueller.at/shop/catalog/images/material/M_1000.pdfMan vergleiche dort in Text 7 folgende Aufgabe:
(34) ITEM ALIA PROPOSITIO
Quidam paterfamilias habuit familias C, quibus
praecepit dari de annona modios C, eo vero tenore, ut
viri acciperent modios ternos, mulieres binos, et
infantes singula semodia. Dicat ergo, qui valet, quot
viri, quot mulieres aut quot infantes fuerunt.
SOLUTIO
Undecies terni fiunt XXXIII, et XV bis ducti fiunt
XXX. Duc vero septuagies quater semis, fiunt
XXXVII: id est, XI viri acceperunt XXXIII modios,
et XV mulieres acceperunt XXX, et LXXIIII infantes
acceperunt XXXVII. Qui simul iuncti, id est XI et
XV et LXXIIII, fiunt C, quae sunt familiae C.
Similiter iunge XXXIII et XXX et XXXVII, faciunt
C, qui sunt modii C. His ergo simul iunctis habes
familias C et modios C.
![Bild](http://www.laurentianum.de/mikes/lzmultip.jpg)