Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
considerat namque, quod in fine victorie pro virili pugna datur palma glorie; sed dominus hujus castri est discretus confessor, qui cum viderit dominam suam i. e. ovem sibi in ecclesia commissam errare et preceptis ecclesiae non velle obedire, sed post evangelium i. e. admonicionem fraternam exire ecclesiam, hoc est quando sacerdos et confessor tuus tibi vitam salutis pandit et instruit, et tu errans attendere spernis, certe per ministros i. e. ecclesiasticas censuras et excommunicationem publicam te invito ad obedientiam introducet;"
[...] sed si tunc verba consecracionis i. e. animae tuae salutem sustinere non poteris, spiritu diabolico levaberis et ad inferni novissima convolabis, ut erit fletus et stridor dentium.
Verba salutis nostrae sunt verba praedicationis et bonae exhortationis, quae cotidie et praesertim in diebus festis proferuntur; sed sunt aliqui ita spiritu diabolico inflati, quod cum ad sermonem pulsum audiunt, iam primo se ad requiem in lecto ponunt et tunc prius dormire incipiunt, cum totam noctem in vanitatibus et lasciviis aliisque comessationibus deduxerint, ita ut de illis merito Iob dicat: Noctem verterunt in diem".
Et sunt aliqui, qui, dum mane surgunt, ad ecclesiam non pro audienda missa aut sermone predicationis intelligendo properant, sed eorum mercanciis aut certe fabulis intendendis plus festinant; et sunt aliqui, qui dum corpore presencialiter in ecclesia consistunt, cordis tamen sollicitudines ad exteriora vagantes ad deum placandum non dirigunt.
Alii sunt, qui dum ecclesiam intrantes missam audire incipiunt, sed evangelio lecto more istius domine ecclesiam exeunt et in cimiterii confinibus et muris se ponunt, ut sermone finito ad campane sonitum, ne predicacionem audiant, ad ecclesiam recurrant et cito recedant; hos discretus confessor admonitione prehabita invite renitentes ab ecclesiae gremio, ut predictum est, debet amputare et diabolo, dum non penituerint, commendare, ne ipse criminibus eorum quasi consentiendo reus a domino iudicetur, quando dicetur ipsis: Ite, maledicti in ignem! FINIS
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 55 Gäste