Vielleicht in diesem Zusammenhang auch interessant die von Macrobius beschriebene cena pontificis (Macr. Sat. 3, 13, 10 – 12):
***
10 Accipite inter gravissimas personas non defuisse luxuriam. Refero enim pontificis vetustissimam cenam, quae scripta est in indice quarto Metelli illius pontificis maximi in haec verba:
11 Ante diem nonum Kalendas Septembres, quo die Lentulus flamen Martialis inauguratus est, domus ornata fuit: triclinia lectis eburneis strata fuerunt: [
sequuntur convivarum nomina].
12 Cena haec fuit:
Ante cenam
echinos,
ostreas crudas quantum vellent,
peloridas sphondylos,
turdum asparagos subtus,
gallinam altilem,
patinam ostrearum peloridum,
balanos nigros, balanos albos:
iterum sphondylos glycomaridas urticas ficedulas,
lumbos capraginos aprugnos,
altilia ex farina involuta,
ficedulas murices et purpuras.
In cena
sumina,
sinciput aprugnum,
patinam piscium, patinam suminis,
anates,
querquedulas elixas,
lepores,
altilia assa,
amulum,
panes Picentes.
***
Ob’s wohl allen gut geschmeckt hat?
![Laughing :lol:](./images/smilies/lol.gif)