Solutio tua fungitur.
Vicisti.
Secundum solutionem meam, damnatus rogare debebat :
"Verane dicit qui lagonam aquae habet?"
(sive "Mentiturne qui lagonam veneni habet?")
Si responsum ei quaestione "ita" est, utrum verum sit an falsum, lagoena ejus qui responsum fecit bibenda est, quod quattuor lemmatibus demonstrari potest :
Lemma primum : Si responsum "ita" verum est, significat id verum esse famulum non mentiri qui lagoenam aquae habet. Cum hoc responsum non mentitio sit, significat eum qui responsum fecit mendacem non esse, propterea significat illum eum esse, qui lagoenam aquae tenet.
Lemma alterum : sin autem responsum "ita" falsum est, significat famulum mentiri qui lagoenam aquae habet. Cum hoc responsum mentitio sit, significat eum qui responsum fecit mendacem esse, propterea significat illum eum esse, qui lagoenam aquae tenet.
Lemma tertium : Si in contrario responsum "non" est, utrum verum sit an falsum, lagoena ejus qui responsum fecit venenum continet :
Si id responsum "non" verum est, significat id verum esse famulum mentiri, qui lagoenam aquae habet. Cum hoc responsum non mentitio sit, significat eum qui responsum fecit mendacem non esse, propterea significat illum eum NON esse qui aquam habet.
Lemma quartum : Sin autem responsum "non" falsum est, significat famulum mentiri qui lagoenam veneni habet. Cum hoc responsum mentitio sit, significat eum qui responsum fecit mendacem esse, propterea significat illum eum esse, qui logoenam veneni habet.
Ergo propter lemmata primum et alterum : si responsum "ita" est, damnatus debet lagoenam bibere ejus quem interrogavit.
Propter lemmata tertium et quartum, si responsum "non "est, damnatus debet lagoenam bibere ejus quem non interrogavit.