Hoc aenigma fateor mihi esse notum. Quid igitur?
Et vir I et vir II cum nihil aliud videant nisi murum, obmutescunt. Vir IV cum et murum videat et virum II et virum III, loco positus est oportunissimo. Duae inter se distant causae, A et B.
(A) Vir IV si pilleos colore inter se differentes conspexit, silentium sibi tenendum esse intellegit; latet enim eum color pillei, quo ipsius caput tegitur. Vir III cum virum IV constanter tacere animadverterit, pro certo habet illum ante se videre duos pilleos colore inter se differentes. Vir III ergo si ante se pilleum album conspexit, suum ipsius pilleum atrum esse colligit. Qua de causa exclamat sibi ipsi pilleum esse atrum. Si autem viro II pilleum atrum esse conspexit, suum ipsius pilleum album esse intellegit. Qua de causa exclamat: “Mihi ipsi pilleus est albus.â€
(B) Vir IV si duos eiusdem coloris conspexit pilleos, continuo intellegit, quo colore suus ipsius sit pilleus. Duobus albis visis exclamat sibi ipsi esse pilleum atrum, duobus autem conspectis atris: “Mihi ipsi est pilleus albus.â€
Bene vale. XV Kal. Mart. Ex Rhenania hoc ipso die Lunae a mente destituta.
![Very Happy :D](./images/smilies/i15.gif)