Consus amicis suis s. p. d.
O rem difficillimam!
Solva… hm… Quod oppidum, optime Zythophile, satis mihi notum esse scito. Ecclesia quidem illa cathedralis undique conspicitur, neque vero
candidus urbis apex videtur esse; nego enim Solvam esse
urbem appellandam, nego ecclesiam illam
fulgidam resplendere pretioso marmore. --- Vindobona? Doleo, optime Medice, quod et tu in errore versaris. Num templum abs te commemoratum, quamvis quadam ex parte illi, quod investigandum vobis proposui, simile esse videatur,
sidera tangit? Qua de causa oro vos atque obsecro, ut indagetis urbem, cuius incolae aedibus sacris
montis in excelso culmine exstructis cordi se Christi haerere testabantur.
Valete.