In museo in ciuitate Albiensium sito talis tabula, qualem dixisti, optime Tiberis, conspici potest. Henricus Tolosanus (Henri de Toulouse-Lautrec) ipse se pinxit.
eheu ! timeo, ne verba mea nimis ambigua sint! nam in pictura vobis investiganda pictorem illum quasi triplicem videmus: primum eum pingentem, deinde imaginem eius in speculo apparentem, postremo imaginem eius eo modo pictam...
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Consus Tiberi suo sal. pl. d. Rete pervolato hoc investigavi, sed timeo ne ego quoque errem… Anno MDCXLVI Ioannes Gumpp, pictor tum viginti annos natus, adeo ingeniose ipse se pinxit, ut in tabula picta simul considerare nobis liceat et pictorem ipsum et eius faciem speculo repercussam et faciei imaginem pictam*. Exhibetur Florentiae in Officiis. Optime vale. ______________________________ * http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/b/be/Johannes_gumpp.jpg
consus hat geschrieben:sed timeo ne ego quoque errem…
non est, cur hoc tibi curae sit, mi Conse! nam excellentissime hoc quoque aenigma solvisti. gratulor! ceterum, quod attinet ad responsum Zythophili nostri, incertus sum, quid agam. mea enim culpa factum est, ut in aenigmate componendo verbis nimis ambiguis usus sim. quibus lectis nonne id quoque probandum est, quod Zythophilus investigavit, quamvis cogitatis meis repugnaverit? quid tu sentis, optime Conse?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Salve, optime Zythophile! Oro te clementer accipias responsum meum: Quo de loco loquor? Domus regia, cui nomen impositum est Fons Amoenus (Theodisce Schönbrunn). Quis paludes fieri iussit? Imperator Franciscus Iosephus I. Ut fieri solet: timeo ne verser in errore...
Consus Zythophilo suo s. p. d. Verbis tuis diligenter perpensis domum regiam pertinere puto ad Imperatorem Carolum I. Nonne castello nomen est Eckartsau? Iterum timeo eqs. Optime vale.
Censeo nomen arcis esse "Franzensburg". Arx aedificata est ab imperatore "Franz II." (sive "Franz I., qui erat primus imperator Austriae et erat ultimus imperator Sacri Romani Imperii)