von Laptop » Mi 20. Feb 2013, 06:44
@Ille ubiubi in eum verbum incido, nil nisi “muccinium†lego, scilicet litteram “c†duplam, litteram “n†simplam. Fontibus neolatinis quidem, seculi millesimi sexcentesimi septentesimive.
Usu cotidiano stiloque presso dicerem pannulus (“Tüchlein, Lappenâ€). Praesertim cum per vocem “charta†vel rem papyraceam vel aliquam scripturam subaudiam; per vocem “mappa†vero aliquid majoris spatii, sive linteamen mensae impositum (mensale), sive chartam, quae Germanice appellatur “Plakat, Karteâ€. Pannulus est vilis, parvus, sicut in coquinaria nobis opus est, atque – sit veniam verbo – “in der Bedeutung unbestimmter und flexibler einsetzbarâ€.
SI·CICERONEM·ÆMVLARIS·VERE·NON·VIVAS (get a life!) OBITER·DICTVM·BREVITAS·DELECTAT (keep it short and simple = kiss)