Consus amicis suis spectatissimis s. p. d.
Multos quidem scio esse modos quibus notionem illam Theodiscam Latine liceat reddi, sed nuntiis vestris perlectis paucis argumentis velim confirmare qua de causa verba a me adhibita,
decretum conservationis energiae, apta sane putem et accomodata.
Ac primum quidem notionem Theodiscam quam paucissimis verbis in Latinum convertendam censeo esse. Deinde
decreti utor voce, qua idem significari videatur atque δόγμα. Tum licere nobis opinor vocabulum adhibere
conservationis; legite quaeso, ut exemplum afferam, Cic. de orat. 1, 188 (“
civium aequabiliatis conservatioâ€). Postremo vox
energiae mihi probatur; est quidem energia vis quaedam agendi, sed mihi persuasum est nihil obstare quominus vocabulum illud usurpemus Graecum. Nonne hoc loco de notione agitur quae physicorum est propria?*
Curate ut valeatis. VI Kal. Mart. (Regifugio).
_____________________________________________________________________________________
*
Cf. J. Kleutgen, Ars dicendi, ed. altera, Sylvae-Ducis 1855, p. 14. Vetus quidem est liber, sed placent haec verba: Ex peregrinis vocabulis usurpare licet primum ea, quae communi usu recepta, et quasi civitate donata sunt, ut philosophia, ut trophaeum; et ejusmodi quidem in omni sermone adhiberi possunt; deinde illa, quae artium sunt propria, ut horum ipsorum nomen, termini technici, ut periodus, tropus, dialectica. Quibus uti licet, cum ad eos loquimur, qui artibus studuerunt.