Novum verbum tibi, care Ille, creare audeo: popinare (in die Kneipe gehen, "kneipen")
Verbum quidem rarius adhibeas, quod de verbo Germanico/Anglico(?) "poppen" admoneat.
Tua Vea praesente te eo numquam uti oportet. Afficiaris re, quae "Imageschaden" Neo-Germanice appellatur, quam compensari vix posse mihi persuasum est.
Magnum gaudium tibi cum amicis popinanti/popinaturo exopto.Cave autem, ne palude popinarum haereas.
(Tempus affuerit verbum aptum "versumpfen" reddens fingendi. Fingendum fingas cogitationibus a Vea reversis. Noli oblivisci forum certius facere de tuis rebus Veanis. Nos omnes curiosiores reddidisti.)