LATINITAS VIVA

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Quomodo "Joystick" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ille ego qui » Fr 12. Apr 2013, 15:08

clavus (ludicrus?)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Dominus
 
Beiträge: 7004
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Quomodo "Interface" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ille ego qui » Fr 12. Apr 2013, 15:10

Mihi placet verbum novum "interfacies, interfaciei".
Hoc verbum scripsi, cum programma Scrabble3D in Latinum converterim.


mihi minus! nonne enim "interficies" debet esse - ad exemplum superficiei? quae tamen vox nimium cruoris mihi videtur habere ;)

vale.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Dominus
 
Beiträge: 7004
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Quomodo "Interface" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon marcus03 » Fr 12. Apr 2013, 15:24

Cum vox"INTERFICIES" et forma verbi interficiendi sit, quod omen pessimum contineat, eam adhiberi non oportere puto. Talia homophona vitentur, etsi quandam rationem nova verba fingendi sequantur et contextus rem claram ac distinctam reddat. :cry:
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11776
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Quomodo "Interface" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon RM » Fr 12. Apr 2013, 17:10

Bussinatrix hat geschrieben:Mihi placet verbum novum "interfacies, interfaciei".

Arrrgghhh!! :-o

8) RM
RM
Augustus
 
Beiträge: 4522
Registriert: So 22. Sep 2002, 22:08
Wohnort: Bayern

Re: Quomodo "Joystick" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » Fr 12. Apr 2013, 17:45

ille ego qui hat geschrieben:clavus (ludicrus?)


Ea est difficultas, ut translatio huius verbi Britannici in sermone Germanico "Lustknüppel" significet. Cui voci quidam sensus impudicus certe subest: mentulam significari opinemur. Et "clavus ludricus" olisbos (Latine "fascinum artificiale") sit. Ita fiat, ut sententiae falso intellegantur: "Ante computatrum sedens clavo ludicro lusi" - hanc sententiam ad deglubendum pertinere aliquis putaverit.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo "Joystick" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Feliculus » Fr 12. Apr 2013, 19:03

forsitan gubernator verbum idoneum est? scio ioisticum "hominem qui gubernat" non esse,
sed magna perturbatio huius verbi usu suscitari non censeo, cum et "Wecker" homo non sit qui dormientes excitet, sed machina.
Feliculus
Servus
 
Beiträge: 10
Registriert: Fr 12. Apr 2013, 12:45

Re: Quomodo "Interface" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Bussinatrix » Fr 12. Apr 2013, 19:04

ThomasVulpius hat geschrieben:Tuum propositum mihi optime placuit. Conscrispsi et in lexicon meum inserui.

Nonne index verborum tuus in rete reperiri potest?
Bussinatrix
Propraetor
 
Beiträge: 168
Registriert: Do 9. Aug 2012, 13:51

Re: Quomodo "Interface" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » Sa 13. Apr 2013, 09:19

Bussinatrix hat geschrieben:
ThomasVulpius hat geschrieben:Tuum propositum mihi optime placuit. Conscrispsi et in lexicon meum inserui.

Nonne index verborum tuus in rete reperiri potest?


Qua de re iam disputavimus. Ego quinque linguarum antiquarum lexica schedulis ipse conscripsi. Quarum schedularum sunt ad trecenta milia. Tantam copiam in rete transferre non potero. :nixweiss:
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo "Interface" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » Sa 13. Apr 2013, 09:21

ille ego qui hat geschrieben:
Mihi placet verbum novum "interfacies, interfaciei".
Hoc verbum scripsi, cum programma Scrabble3D in Latinum converterim.


mihi minus! nonne enim "interficies" debet esse - ad exemplum superficiei? quae tamen vox nimium cruoris mihi videtur habere ;)

vale.

Eius rei verbum iam est: internecio. :wink:
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo "Interface" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Bussinatrix » Sa 13. Apr 2013, 15:11

ThomasVulpius hat geschrieben:Qua de re iam disputavimus. Ego quinque linguarum antiquarum lexica schedulis ipse conscripsi. Quarum schedularum sunt ad trecenta milia. Tantam copiam in rete transferre non potero. :nixweiss:

Ubi hac de re disputavistis?
Quinque linguarum?! Trecenta milia?! - o mehercule!
Cui lexica tua fructui erunt, si privata sunt? Visne librum chartaceum Ä“dere?
Bussinatrix
Propraetor
 
Beiträge: 168
Registriert: Do 9. Aug 2012, 13:51

Re: Quomodo "Joystick" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ille ego qui » Sa 13. Apr 2013, 18:50

missum igitur fac "ludicrum". nescio an - verborum contextu perspicuo - sufficiat: "clavus" (quod verbum etiam antiquitus gubernaculum significabat)

;)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Dominus
 
Beiträge: 7004
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Quomodo "Spielerin" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Bussinatrix » So 14. Apr 2013, 13:32

Vir vel puer, qui lusum ludit, lusor dicitur.
Quomodo mulier vel puella, quae lusum ludit, dicitur?

Nomen femininum nec in indice verborum Lewis & Short nec in indice Georgis nec in Langenscheidto nec in Ponte repperi.

Quoniam ludo Scrabularum alea non adhibetur, nomine feminino aleatricis uti nolo.
Zuletzt geändert von Bussinatrix am So 14. Apr 2013, 14:18, insgesamt 1-mal geändert.
Bussinatrix
Propraetor
 
Beiträge: 168
Registriert: Do 9. Aug 2012, 13:51

Re: Quomodo "Spielerin" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon marcus03 » So 14. Apr 2013, 13:45

lustrix ?
ludo addicta/dedita
ludendo studiosa
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11776
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Quomodo "Spielerin" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Medicus domesticus » So 14. Apr 2013, 13:47

Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: Quomodo "Spielerin" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ille ego qui » So 14. Apr 2013, 13:50

quid hic vult "spieler"? "aleo" = "(homo) aleae indulgens"?

vale.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Dominus
 
Beiträge: 7004
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 9 Gäste