von Bussinatrix » So 14. Apr 2013, 19:43
Vobis exempla do.
In charta latin.lang programmatis Scrabble3D dicta huius generis sunt:
rmain_gameendletterleft=Lusori %s haec litterae supersunt: %s
rmain_timepenalty=Spatio lusoris %s unum minutum additum est, quamobrem pretium %d ab eius summa deducta est.
rmain_timepenaltymsg=Spatium lusoris %s unius minuti prorogatum est pro pretio %d de tota summa sua deducto. (%d minuta addenda supersunt.)
rmain_gameendbonus=Lusori %s praemium %d tribuitur.
rmain_allwordsvalid=Omnia verba rata sunt. Pretium %d de tota summa lusoris %s deductum est.
rmain_wordinvalid=Verbum in controversiam vocatum falsum est, quamobrem praemium %d toti summae lusoris %s additum est.
et cetera et cetera...
%s nomen, %d autem numerus est. Nomina numerique a programmate gignuntur.
Quoniam iis, qui Scrabble3D in moderatro (= Server) ludunt, nomina nostri temporis sunt, quae declinare programma nescit, casus nominum videri non potest, nisi substantivum declinatum lusor, lusoris, lusori, lusorem... addo. Duo substantivi - lusor/lustrix XYZ - ut saepe lingua Theodisca (sicut die Wählerinnen und Wähler) consuetudo est - scilicet non valde placent.
Ergo cogitare debeo... Non iam scio quomodo faciam...
Scilicet non pulcherrimum est haec dicta inter nuntiis programmatis videre:
Martina praemium 50 tribuitur.
Lusori Martina praemium 50 tribuitur.
Lusori/lustrici Martina praemium 50 tribuitur.
Fortasse profecto melius est:
Ludenti Martina praemium 50 tribuitur.
vel
Sodali Martina praemium 50 tribuitur.
(Eine Genusdifferenzierung mithilfe von Variablen für Maskulin und Feminin kann das Programm jedenfalls nicht vornehmen, eine Singular/Pluraldifferenzierung aber schon.)