LATINITAS VIVA

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Quomodo "Musikproduzent" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon RM » Sa 20. Apr 2013, 15:54

Illud vocabulum quidem Theodiscum "Musikproduzent" neque "lanistam" neque "dominum gregis" significat. "Musikproduzent" non dirigit chorum, sed curat, ut musica praeparetur, ut aut in disculis aut in interreti distribui possit. Hanc ob rem esse "fabricatorem" scripsi. Legite hoc: http://de.wikipedia.org/wiki/Musikproduzent.

8) RM
RM
Augustus
 
Beiträge: 4522
Registriert: So 22. Sep 2002, 22:08
Wohnort: Bayern

Re: Quomodo "OK" (okay) Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon RM » Sa 20. Apr 2013, 16:14

ille ego qui hat geschrieben:quaedam alia mihi liceat rogare:
- quae sunt exempla verborum Latinorum in -orium desinentium, quae machinas significent (non instrumenta)?

Lege quaeso relationem meam et P. C. Eichenseer in Voce Latina: VoxLat, Tomus 25, Fasc. 95, anni 1989 - pag. 26-46
ille ego qui hat geschrieben:quaedam alia mihi liceat rogare:
- quid intersit inter machinas et instrumenta, non certissimum constare mihi videtur.

Machina habet principium motus in se, instrumentum autem ab externa movetur parte.
ille ego qui hat geschrieben:quaedam alia mihi liceat rogare:
- nonne "computatorium" sit ellipsis "instrumenti computatorii"?

Recte dicis. Hac de causa etiam (machina) computatoria valeret. Interdum autem vocabulis in -torium sine additamento uti placet.
ille ego qui hat geschrieben:quaedam alia mihi liceat rogare:
- nonne patet "aratrum" ab "arando" ductum esse (in qua re quantum valuerit verbum Graecum unde sciamus)? verbum enim Graecum a correptam habet!

"Aratrum" etiam si negas originem solam Graecam inter antiquissima Latina numerari debet. Si quidem nova vocabula fingere vis, secundum alias leges fieri debet. Unicum, quod "novum" a Lucretio fictum scimus "haustrum" est, quod autem videtur instrumentum esse (apud Augustinum "hauritorium" dictum), nam scribit: "ut fluvios versare rotas atque [h]austra videmus."

8) RM
RM
Augustus
 
Beiträge: 4522
Registriert: So 22. Sep 2002, 22:08
Wohnort: Bayern

Re: Quomodo "OK" (okay) Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ille ego qui » Sa 20. Apr 2013, 17:03

possisne paucissima exempla exponere talium machinarum, mi RM?
ut symbolam vestram tum legam, cum vere vocabo (quod erit post aliquot septimanas).
pergratum mihi feceris.
vale :-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Dominus
 
Beiträge: 7004
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Quomodo "OK" (okay) Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ille ego qui » Sa 20. Apr 2013, 17:04

tene fugit id, quod supra de adiectivis a "computatorio" ductis quaesivi?
vale.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Dominus
 
Beiträge: 7004
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Quomodo "OK" (okay) Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon RM » Sa 20. Apr 2013, 17:18

ille ego qui hat geschrieben:paucissima exempla

calcatorium (Pallad. 1, 18, 1.2)
liciatorium (Vulg. 1. regg. 17, 7)
pressorium (Amm. 28, 4, 9)

machinamentum raptorium (Cael. Aur. de morb. chron. 3, 6, 88)
machina serratoria (Amm. 23, 4, 4)
tractorium machinarum genus (Vitr. 10, 1, 1)

etc.

8) RM
RM
Augustus
 
Beiträge: 4522
Registriert: So 22. Sep 2002, 22:08
Wohnort: Bayern

Re: Quomodo "OK" (okay) Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon RM » Sa 20. Apr 2013, 17:23

ille ego qui hat geschrieben:de adiectivis

Si vis, utere vocabulo "computatorialis" sive "computationalis".

8) RM
RM
Augustus
 
Beiträge: 4522
Registriert: So 22. Sep 2002, 22:08
Wohnort: Bayern

Re: Quomodo "OK" (okay) Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » Sa 20. Apr 2013, 17:40

ille ego qui hat geschrieben:ESTO placet.
interdum fortasse etiam "fiet" vel "fiat" idoneum est.


"Esto" Hebraice est "amen". Hahae!
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo "OK" (okay) Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Bussinatrix » Sa 20. Apr 2013, 18:03

RM hat geschrieben:
ille ego qui hat geschrieben:de adiectivis

Si vis, utere vocabulo "computatorialis" sive "computationalis".


Bene! Ergo vocabulo "computatorialis" in charta latin.lang programmatis Scrabularum trium dimensionum utar! Ecce:

Iis, qui systemate administrativo computatoriali Linucis utuntur, hic id iussum inscribendum est, quo soni "wave" efficiantur (sicut paplay pro Pulseaudio vel aplay pro Alsa).


--------------------------

PS:
Im Übrigen finde ich diese Diskussion hier hochinteressant, RM und ille ego qui!
Wie und ob ich ohne unvertretbaren Aufwand an den Aufsatz in der VoxLat, Tomus 25, Fasc. 95, anni 1989 - pag. 26-46, rankomme, ist mir im Moment nicht klar.
Bussinatrix
Propraetor
 
Beiträge: 168
Registriert: Do 9. Aug 2012, 13:51

Re: Quomodo "Interface" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Bussinatrix » So 21. Apr 2013, 21:07

Bussinatrix hat geschrieben:In situ programmatis LECTORIS 2007 verbum SUPERFICIEI legi potest:

http://www.maierphil.de/lector/help/D/index.html hat geschrieben:LECTOR 2007 systemate Windows® 98 / NT 4.0 / 2000 / XP / Vista currit novasque vobis facultates inquisitionum atque superficiem facilem usu offert.



Modo mendosum vocabulum INTERFACIEI verbo SUPERFICIEI commutavi, quoniam etiam Theodisce "BenutzerOBERFLÄCHE" dici potest.
Bussinatrix
Propraetor
 
Beiträge: 168
Registriert: Do 9. Aug 2012, 13:51

Re: Quomodo "Musikproduzent" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ille ego qui » So 21. Apr 2013, 21:07

nonne dominus quoque ille (gregis) histriones minime docit (quod curat magister gregis), sed eos quasi "possidet"? quod si verbum in rem musicam transtulerimus, sane verbum gregis mutandum sit.

valete.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Dominus
 
Beiträge: 7004
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Quomodo "Musikproduzent" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Tiberis » So 21. Apr 2013, 23:43

nonne de eo agitur, cui moderatio phonographiae commissa est ? (cf. http://de.wikipedia.org/wiki/Musikproduzent.)
ergo dici oportet: moderator (vel: curator) phonographiae
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11942
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: quomodo energieerhaltungssatz vertere possumus

Beitragvon RM » Mo 22. Apr 2013, 18:47

consus hat geschrieben:decretum conservationis energiae

Quisnam hoc decrevit?

8) RM
RM
Augustus
 
Beiträge: 4522
Registriert: So 22. Sep 2002, 22:08
Wohnort: Bayern

Re: quomodo energieerhaltungssatz vertere possumus

Beitragvon Zythophilus » Mo 22. Apr 2013, 19:58

Quisnam leges naturales tulit?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17295
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: quomodo energieerhaltungssatz vertere possumus

Beitragvon marcus03 » Di 23. Apr 2013, 07:01

Crepitus primordialis illas leges peperisse videtur. Vel melius: Momento crepitus primordialis eas leges coortas esse necesse est. Quaestio autem maximi momenti est: Qua de causa eae leges tales sunt, quales sint. Si aliae essent, hic mundus non talis esset, qualis sit, si omnino esset. Fortasse sine illis legibus nihil esset.
Apparet esse aut non-esse ex hac quaestione dependere.

Cf:
http://www.br.de/fernsehen/br-alpha/sen ... _x100.html
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11774
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Quo modo "sich informieren" latine dici potest?

Beitragvon passer » Di 23. Apr 2013, 12:40

Salvete comites!

Quo modo "sich informieren" latine dici potest?

Scilicet latina lingua habet verba informare certiorem facere docere - sed quo uti placebit?
Valeatis.

passer
Benutzeravatar
passer
Quaestor
 
Beiträge: 70
Registriert: Fr 12. Nov 2010, 20:51

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Google [Bot] und 11 Gäste