DE VERBIS NOVANDIS

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon ille ego qui » Sa 20. Apr 2013, 12:58

"(etwas) faxen"
------------------------

David Morgan in lexico suo proponit haec:

writ fax / isographia ex longinquo (LRL) /
.writ fax machine / telecopiatrum (CIAR.)


dicamus igitur "aliquid telecopiare" :? verbum copiandi hoc quidem intellectu acceptum nonne mediam, quae dicitur, aetatem redolet?

valete.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Dominus
 
Beiträge: 7004
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon ille ego qui » Fr 3. Mai 2013, 17:54

fortasse Consus redux aliquid addet de "faxen" ;-)

sin aliter, ecce novum propositum:

"gully(deckel)"
-----------------

... quamquam dubito, quin hoc filum ad hanc rem aptissimum sit. suspicor enim verbum antiquum inveniri posse, quoniam res ipsa minime nova est.
haec in verba iam incidi, quae tamen num aptissima sint nescio:

incile, defluvium, emissarium

valete :-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Dominus
 
Beiträge: 7004
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon marcus03 » Fr 3. Mai 2013, 19:00

@faxen:

Significationem fundamentalem verbi transcribendi propono: (per machinam/electronice) transcribere

cf:
http://www.zeno.org/Georges-1913/A/tran ... transcribo
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11773
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon RM » Fr 3. Mai 2013, 19:39

Primum illud in memoriam revoco Ciceronis: Stoicorum autem non ignoras quam sit subtile vel spinosum potius disserendi genus, idque cum Graecis tum magis nobis, quibus etiam verba parienda sunt inponendaque nova rebus novis nomina. quod quidem nemo mediocriter doctus mirabitur cogitans in omni arte, cuius usus vulgaris communisque non sit, multam novitatem nominum esse, cum constituantur earum rerum vocabula, quae in quaque arte versentur.
(Cic. Fin. 3, 3, 10)
Ergo licet nova verba parere. Pro "faxen" autem iam diu "telecopiare" dicebatur. Pro "fax" non dicerem "isographia ex longinquo", quia nimis longum est. Dicamus "telecopia"! Cur aliis verbo utamur? Pro instrumento autem plerumque "telecopiatrum" invenitur, quod secundum regulas non optime fictum videtur, nam telecopiatorium melius esset.
Quis autem adhuc instrumentis telecopiatoriis utitur? :shock:

8) RM
RM
Augustus
 
Beiträge: 4522
Registriert: So 22. Sep 2002, 22:08
Wohnort: Bayern

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon ille ego qui » Sa 4. Mai 2013, 14:04

gratias vobis ago.

quid de gully? :-)

valete.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Dominus
 
Beiträge: 7004
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon Zythophilus » Sa 4. Mai 2013, 16:19

operculum?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17293
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon Medicus domesticus » Sa 4. Mai 2013, 19:31

Suetonius olim scripsit (de gramm. 2):
Primus igitur, quantum opinamur, studium grammaticae in urbem intulit Crates Mallotes, Aristarchi aequalis, qui missus ad senatum ab Attalo rege inter secundum ac tertium Punicum bellum sub ipsam Ennii mortem, cum regione Palatii prolapsus in cloacae foramen crus fregisset...
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon Zythophilus » Sa 4. Mai 2013, 20:07

Quibus rebus talia foramina teguntur? Operculis, puto.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17293
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon Medicus domesticus » Sa 4. Mai 2013, 20:21

Operculis lapideis tecta sunt cloacae foramina. Videte operculum lapideum Vindobonae inventum:
http://commons.wikimedia.org/wiki/File: ... rkt-71.JPG
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon Zythophilus » Sa 4. Mai 2013, 20:43

Quin hoc operculum mihi notum sit, dubium non est. Vtrum eius nomen aliqui auctor antiquus memorauerit necne, quaero.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17293
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon ille ego qui » So 5. Mai 2013, 21:17

gratias vobis ago :-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Dominus
 
Beiträge: 7004
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon ille ego qui » So 5. Mai 2013, 21:32

Helferus proponit

- gula
- guleta

cf.: http://www.wissen.de/wortherkunft/gully


valete.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Dominus
 
Beiträge: 7004
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon ille ego qui » Di 23. Jul 2013, 00:55

"Achterbahn"
---------------
Annalibus Forchemiensibus ("Annafest" in oppidulo "Forchheim" celebratum) adductus* mecum ipse quaerebam (ut ait Tullius noster!) quomodo "Achterbahn" Latine redderetur. quod cum ex Valahfrido Stroh per epistolium electronicum quaesivissem, ille respondit sibi placere vocem 'currus octupli' (alibi vocem inveni curriculi retroflexi).
vobis igitur, sodales doctissimi, quid videatur resciscere velim (ut ait si non Arpinas, at certe Tremoniensis noster) ;-) nomen a Valahfrido propositum vobis probatur?

* "anlässlich"
---------------
quod quamquam ad filum exercitationum stilisticarum aptius videtur, tamen hic quaeram: quomodo bene Latine dicitur: "anlässlich des annafests". placetne ratio a me supra adhibita?


bene valete - atque respondete! :-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Dominus
 
Beiträge: 7004
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon Tiberis » Di 23. Jul 2013, 11:16

ille ego qui hat geschrieben:respondit sibi placere vocem 'currus octupli'

hoc parum aptum mihi videtur, primum, quod verbum Theodiscum (scil. Achterbahn) non ad singulos currus, sed ad constructionem ipsam pertinet, deinde, quod ex istis verbis minime apparet, quaenam res significetur. (> "achtfache wagen ??)
ergo propono, ut in ea re Italos vel Francogallos sequamur, qui eam "montes Russos" appellare solent.
Zuletzt geändert von Tiberis am Di 23. Jul 2013, 11:26, insgesamt 1-mal geändert.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11941
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon Zythophilus » Di 23. Jul 2013, 11:19

Romanis nec numeri Arabici nec Russi noti erant.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17293
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 15 Gäste