LATINITAS VIVA

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Quomodo "Fünfsternerestaurant" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon marcus03 » Di 14. Mai 2013, 10:42

deversorium quinque stellis distinctum

cf:
http://www.zeno.org/Georges-1910/A/ausz ... uszeichnen
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11774
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: "Glöckner von Notre Dame"

Beitragvon ThomasVulpius » Di 14. Mai 2013, 12:49

RM hat geschrieben:l:
"Campanarius Nostrae Dominae"

8) RM


Robertus noster - ut fieri solet - optimam translationem praebuit. :klatsch:
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo "Wodka" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Tiberis » Di 14. Mai 2013, 15:28

equidem censeo studium esse inane, si nomina propria - Wodka quin nomen proprium sit, nemo fere dubitat - in Latinum convertere velimus. quid? nonne "Wodka" ut deminutivum "aquolam" vel "aculam" significat ? tamen voce aculae audita dubium est, num de liquore illo Russo cogitemus. sin autem dicimus " temetum Russicum", verbum Russum (Wodka) non Latine reddimus, sed pluribus verbis explicamus.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11942
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Quomodo "Fünfsternerestaurant" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Tiberis » Di 14. Mai 2013, 15:45

nonne deversorium nostra lingua "hotel" appellatur? equidem proponere ausim "refectorium", quod quidem ut verbum mediae aetatis apud veteres non invenitur, quamvis id, quod quaerimus, veluti acu tangere videatur.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11942
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Quomodo "Fünfsternerestaurant" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon RM » Mi 15. Mai 2013, 22:42

Care Thoma!
Non sunt cauponae sive popinae quinque stellarum! Quinque stellae enim in Periegesi Michelina (vide HIC) non distribuuntur. Maximus numerus est trium stellarum!

"Restaurant" dicitur "caupona" vel "popina" vel "ganea"

8) RM
RM
Augustus
 
Beiträge: 4522
Registriert: So 22. Sep 2002, 22:08
Wohnort: Bayern

Re: Quomodo "Wodka" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon durgicola » Do 16. Mai 2013, 12:10

ut tacitus dixerit potui humor ex patata in similitatem vini corruptus
Benutzeravatar
durgicola
Proconsul
 
Beiträge: 450
Registriert: Mi 30. Jan 2013, 17:26
Wohnort: Pleroma, Roma, Tampa (Florida) Zombi (Kenya)

Quomodo "Nutella" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » Mo 20. Mai 2013, 15:39

Salvete, coryphaei!

Quia "Nutella" nomen proprium cibi specialis est, id propono, ut hunc cibum Latine quoque "Nutellam" vocemus.

Quis vobis videatur, resciscere velim.

Bene valete et respondete!

Thomas vester, comesor Nutellae.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo "Nutella" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon marcus03 » Mo 20. Mai 2013, 15:54

"Aus Supercrema wurde Nutella, ein Kunstwort aus dem englischen nut (Nuss) und der italienischen weiblichen Verkleinerungsform -ella."

http://de.wikipedia.org/wiki/Nutella

in analogiam verbi Anglici: ---> nucula(vel nuciella ?)
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11774
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Quomodo "Fünfsternerestaurant" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » Mo 20. Mai 2013, 16:21

RM hat geschrieben:Care Thoma!
Non sunt cauponae sive popinae quinque stellarum! Quinque stellae enim in Periegesi Michelina (vide HIC) non distribuuntur. Maximus numerus est trium stellarum!

"Restaurant" dicitur "caupona" vel "popina" vel "ganea"

8) RM


Vae mihi, qui cibo simplici vescar! Quot stellis cauponae distinguantur, nescio. :o
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo "Nutella" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ille ego qui » Mi 22. Mai 2013, 17:58

nucellia

licet molestus sim, sed unde ista "i"?

vale.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Dominus
 
Beiträge: 7004
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Quomodo "Nutella" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon marcus03 » Mi 22. Mai 2013, 19:41

ille ego qui hat geschrieben:licet molestus sim, sed unde ista "i"?


ad sonum pulchriorem gignendum :)

Mihi NUCIELLA sonum praeclare Italianum habet. In lingua mihi pronuntianti "dilabitur". :D
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11774
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Quomodo "Nutella" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ille ego qui » Do 23. Mai 2013, 11:29

infiteor istam i inserere licuisse ;-)
sunt quaedam leges verborum conformandorum, quas nulla re cogente violare fas esse non censeo.

vale.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Dominus
 
Beiträge: 7004
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Quomodo "Nutella" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon marcus03 » Do 23. Mai 2013, 12:16

ille ego qui hat geschrieben:nulla re cogente


Quidem nulla res cogit, sed sonum pulchriorem rem excusare posse puto. :)
Miror te voce FAS ESSE uti. Hoc in contextu mihi durior videtur. Quam hac re dignam non puto.
Iterum quasi inquisitor magnus ac iudex implacabilis locutus es. Memento linguas mutationi esse subiectas.
Quis excluserit illas leges exceptiones non permittere ?
Praeterea mihi ridendi causa est, si in convertendo tali verbo de normis admones.
In quovis alio verbo recte dicas, sed in NUTELLA tibi assentiri non possum, etiamsi velim.
Arcus super modum extendi non oportet/fas est. :(
Fortasse praestat te panem Nutella oblitum comedere quam de (supervacua) littera "i" moleste ferre.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11774
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Quomodo "Nutella" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ille ego qui » Fr 24. Mai 2013, 13:17

recte tu quidem, mi Marce, linguas mutari mones, sed hoc est proprium et peculiare linguae Latinae, quod abhinc duo milia annorum mutari desiit, quod ad indolem et medullas linguae attinet - ita ut sermo quasi aeternus, immortalis, universalis exstiterit, quo usi terras aetatesque transcendimus. certe verba novantur, cum res ipsae mutari numquam desinant. tamen suadeo, ne leges ipsas mutemus auribus nostris vix vere Latinis aut Romanis temere confidentes, ne eam, quam veram virtutem linguae Latinae esse arbitror (immortalilitatem illam et continentiam dico), amittamus.

cf.: http://www.zeno.org/Georges-1913/A/nucella?hl=nucella
ecce Romani ipsi i litteram minime videntur desiderasse. quam inserere in nostra manu esse nego.

:-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Dominus
 
Beiträge: 7004
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Quomodo "Nutella" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ille ego qui » Fr 24. Mai 2013, 16:57

hoc mihi quidem in Latinitate, q.d., viva semper maxime placebat atque arridebat, quod linguam illam mortuam, quae putatur, augemus atque ad res hodiernas accommodamus ita, ut tamen leges linguae innatas ubique observemus. quod si diligenter facimus, multa etiam de natura linguae ipsius (antiquae) in dies addiscimus.

valete :-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Dominus
 
Beiträge: 7004
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 16 Gäste