LATINITAS VIVA

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Quomodo "Nutella" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon durgicola » Fr 24. Mai 2013, 19:24

Recte quidem: cur autem vocem quae non modo ab usu latini sermonis abhorreat sed ne in lexicis quidem linguae vernaculae reperiatur latine reddendam arbitremini haud video.
Benutzeravatar
durgicola
Proconsul
 
Beiträge: 450
Registriert: Mi 30. Jan 2013, 17:26
Wohnort: Pleroma, Roma, Tampa (Florida) Zombi (Kenya)

Quomodo "Fan Fiction" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » Sa 25. Mai 2013, 13:15

Salvete, coryphaei!

Sunt, qui eos libros, qui de Harrio Potter sint, ita admirentur, ut ipsi narrationes, qui de Harrio eiusque amicis sint, conscribant - imprimis obscaenas. :hairy: Eius modi litterae "Fan Fiction" Germanice vocantur.

Propono [narrationem fautorum].

Quid vobis videatur, resciscere velim.

Bene valete et respondete!

Thomas vester
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo "Fan Fiction" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon marcus03 » Sa 25. Mai 2013, 13:48

ThomasVulpius hat geschrieben:Eius modi litterae "Fan Fiction" Germanice vocantur.


Fabulae maxime captorum/obsessorum/infectorum ;-)

@Germanice: :lol: :lol:
Neo-Germanice ? Verbum pro voce "Neuhochdeutsch" fingere nec audeo nec possum.
Fortasse tibi vox apta in mentem veniet. Si ita sit, vos certiores facias. Gratias praemitto. :)
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11774
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Quomodo "Fan Fiction" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » Sa 25. Mai 2013, 19:39

marcus03 hat geschrieben:
Fabulae maxime captorum/obsessorum/infectorum ;-)

@Germanice: :lol: :lol:
Neo-Germanice ? Verbum pro voce "Neuhochdeutsch" fingere nec audeo nec possum.
Fortasse tibi vox apta in mentem veniet. Si ita sit, vos certiores facias. Gratias praemitto. :)


Lingua Germanorum hodierna
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo "Nutella" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » Sa 25. Mai 2013, 19:45

Fortasse: [puls nucellarum]
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo "Fan Fiction" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon marcus03 » Sa 25. Mai 2013, 19:54

ThomasVulpius hat geschrieben:Lingua Germanorum hodierna


Quod valde est dolendum, sed mutari non potest. Invitus hanc rem accipio.
Estne vox vere Germanica pro illa voce Anglica?
Proponam: Begeisterte "Nachahmungstäter" mit Hang zum Obszönen. :)
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11774
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Quomodo "Nutella" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ille ego qui » Di 28. Mai 2013, 16:30

equidem dixerim: nutella, quae dicitur ;-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Dominus
 
Beiträge: 7004
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Quomodo "Nutella" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon marcus03 » Di 28. Mai 2013, 16:55

Annuto :lol:
Nestle valde gaudeat nobisque gratias agat, quod hoc modo divulgationem NUTELLAE promoveamus pecuniam non poscentes.
An aliquid NUTELLAE gratuito ad forum mittendum exigamus? :)
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11774
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Quomodo "Champions League" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » Di 28. Mai 2013, 19:56

Salvete, coryphaei!

Gregem pedifollis Tremoniensem non feliciter certavisse, sed certamine principum/procerum a Bavaris victum esse fere omnes nostis, nisi forte vos taedet ludi pedifollici.

Propono igitur [certamen principum/procerum].

Quid vobis videatur, resciscere velim.

Bene valete et respondete!
Thomas Vulpius
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo "Champions League" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon marcus03 » Di 28. Mai 2013, 20:45

classis regia
classis optimorum quorumque (COQ)
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11774
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Quomodo "Champions League" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Tiberis » Mi 29. Mai 2013, 14:51

marcus03 hat geschrieben:classis optimorum quorumque (COQ)

equidem id parum Latine dictum esse arbitror. nam si dicimus "optimus quisque",iam de pluribus agitur: jeder beste / alle besten / gerade die besten eqs. itaque plurali non opus est.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11942
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Quomodo "Champions League" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon marcus03 » Mi 29. Mai 2013, 15:51

Gratias tibi, Tiberis. Rectissime dixisti, si de scriptoribus classicis agitur.
Tamen pluralis inveniri potest:
http://books.google.de/books/about/De_C ... -jP-SN19oC
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11774
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Quomodo "Champions League" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » Mi 29. Mai 2013, 21:53

Tiberis hat geschrieben:
marcus03 hat geschrieben:classis optimorum quorumque (COQ)

equidem id parum Latine dictum esse arbitror. nam si dicimus "optimus quisque",iam de pluribus agitur: jeder beste / alle besten / gerade die besten eqs. itaque plurali non opus est.


"proceres" iam significat "die Besten". Exempli gratia proferam "proceres eius artis", cf. Georges. Verbum classis mihi displicet. Propositum igitur meum adhuc optimum esse arbitror.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Quomodo "Eyeliner" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » So 2. Jun 2013, 07:26

Salvete, coryphaei!

Quod fere nullam medicaminum faciei femineae scientiam habeo, quomodo "Eyeliner" Latine dicatur, prorsus nescio.

Quis mihi auxilium feret?

Bene valete et interrogate vel uxores vel amasias vestras, quibus instrumentis oculos oblinant!

Thomas vester
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo "Eyeliner" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Zythophilus » So 2. Jun 2013, 07:39

SALVE
Dubium non est, quin feminae iam tempore Romanorum oculos ornauerint. Ouidius (Ars III 203) eas "oculos tenui signare fauilla" (= Eyeliner verwenden) iussit.
Te diem Domini optime acturum oculosque, si libuerit, tenui fauilla signaturum spero.
VALE
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17295
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 6 Gäste