Salvete, coryphaei!
Sunt, qui eius modi sententias, quas nos "Sentenzen" vocamus, in Latinum converti velint. Ea autem difficultas est, quod illi ipsi Latine nesciunt ob eamque causam eos adeunt, qui Latine sciunt. Quam autem difficile sit talia dicta brevia in Romanorum linguam apte convertere, nemo vestrum est qui nesciat.
Adiit me quidam, qui hoc enuntiatum in Latinum converti vult:
"Zwei Seelen, ein Gedanke. Zwei Herzen, ein Schlag."
At translatio ad verbum "Duae animae, unus sensus. Duo corda, unus cordis pulsus" satis inepta mihi esse videtur minimeque congruens cum Romanorum genere dicendi.
Faciatis me igitur certiorem, quomodo ea sententia aptius convertatur, ne ridiculus fiam translationem Soloecismorum plenam proponens!
Bene valete et respondete!
Thomas Vulpius